라틴어 문장 검색

DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne, quod pulchrum erat visu, in tabernaculo filiae Sion; effudit quasi ignem indignationem suam.
당신의 오른손을 드시고 원수처럼 당신 활을 당기시어 우리 눈에 보배로운 것들을 적군인 양 모두 죽이시고 딸 시온의 천막에 당신 분노를 불처럼 퍼부으셨다. (불가타 성경, 애가, 2장4)
Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem,
하늘에 올라가실 때가 차자, 예수님께서는 예루살렘으로 가시려고 마음을 굳히셨다. (불가타 성경, 루카 복음서, 9장51)
Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde ad nos transmeare".
게다가 우리와 너희 사이에는 큰 구렁이 가로놓여 있어, 여기에서 너희 쪽으로 건너가려 해도 갈 수 없고 거기에서 우리 쪽으로 건너오려 해도 올 수 없다.’ (불가타 성경, 루카 복음서, 16장26)
sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis sed in Deo, qui suscitat mortuos:
사실 우리는 이미 사형 선고를 받은 몸이라고 느꼈습니다. 그러나 그것은 우리가 자신을 신뢰하지 않고, 죽은 이들을 일으키시는 하느님을 신뢰하게 하시려는 것이었습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 1장9)
et iterum: " Ego ero fidens in eum "; et iterum: " Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus ".
또 “나는 그분을 신뢰하리라.” 하시고 “보라, 나다. 그리고 하느님께서 나에게 주신 자녀들이다.” 하고 말씀하십니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 2장13)
Qui invito mihi consilium dantes, dicebant ad rem tantam non esse properandum, sed diutius in expositione rimanda et firmanda mihi hanc inexperto vigilandum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:20)
"Qui, fidens conscientie sue, negligit famam suam, crudelis est." Idem supra:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:20)
" Cum venerimus tenebimus, et jam visio erit, non fides;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:68)
Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:7)
Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:3)
Bene et beati spiritus illi sive superna eorum mansio firmamento comparatur, qui caeteris per superbiam cernentibus, hoc in suae fidelitatis et humilitatis remunerationem acceperunt, ut sic in contemplatione divinae majestatis firmarentur, ut ulterius omnino labi non queant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:5)
Nec quod levitate geritur, stabilitate firmabitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:18)
Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:49)
Quod ego admirans pro argumento habui quo tandem ad sancti regis gesta elucubranda certior accessi, fidens de eius et tuis incomparibilibus meritis, cui primitias mei laboris consecrans suppliciter obsecro ut vel una die vertas michi tuum otiumin honestum negotium, resecando hinc superflua, supplendo hiantia, quoniam ex ore tuo praeter seriem ultimi miraculi omnia veracem secutus verax digessi, exortans omnes ad amorem tanti martyris.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:6)
In tuis videris sermonibus tanquam cancer in ambulando retrogradus, quod nunc negare contendis quod statim audaci lingua laudando firmaveras.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION