라틴어 문장 검색

Atque haec etiam vocabuli istius ratio dicitur, quam Gavius Bassus in Commentariis suis scriptam reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 4:1)
Qua ratione Gavius Bassus scripserit parcum hominem appellatum et quam esse eius vocabuli causam putarit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 1:1)
velut eo die quo ego affui, legebatur Gavii Bassi, eruditi viri, liber De Origine Verborum et Vocabulorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 2:2)
Tum Favorinus, ubi haec audivit, superstitiose, inquit, et nimis moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem vocabuli Gavius iste Bassus quam enarravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 4:1)
Ea historia de aruspicibus ac de versu isto senario scripta est in Annalibus Maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo Rerum Memoria Dignarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 7:1)
Personae vocabulum lepide sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 1:1)
LEPIDE, mi hercules, et scite Gavius Bassus in libris, quos De Origine Vocabulorum composuit, unde appellata persona sit interpretatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 2:1)
VERRIUS FLACCUS, in quarto De Verborum Significatu, dies qui sunt postridie Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicit, propter hanc causam dictos habitosque atros esse scribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 2:1)
eamque esse opinionem quorundam, Verrius Flaccus refert in libro De Significatu quarto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 3:1)
Aemilius quoque Lepidus et Fulvius Flaccus, nobili genere amplissimisque honoribus ac summo loco in civitate praediti, odio inter sese gravi et simultate diutina conflictati sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 6:1)
Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 1:1)
Nihil adeo de quoquam tantae admirationi fuit, quantae fuerunt quae de Ventidio Basso scripta sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 3:1)
post vero coniunctis partibus non pristinam tantum dignitatem reciperasse, sed pontificatum ac deinde consulatum quoque adeptum esse, eamque rem tam intoleranter tulisse populum Romanum, qui Ventidium Bassum meminerat curandis mulis victitasse, ut vulgo per vias urbis versiculi proscriberentur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:8)
Eundem Bassum Suetonius Tranquillus praepositum esse a M. Antonio provinciis orientalibus Parthosque in Syriam introrumpentis tribus ab eo proelis fusos scribit, eumque primum omnium de Parthis triumphasse et morte obita publico funere sepultum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 5:1)
et quam incommode Verrius Flaccus verbi quod est festinat ἔτυμον interpretatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION