라틴어 문장 검색

has postquam maesto profudit pectore voces supplicium saevis exposcens anxia factis, adnuit invicto caelestum numine rector, quo nutu tellus atque horrida contremuerunt aequora concussitque micantia sidera mundus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 6:1)
Ymo, que cum etiam flagellata resederit, mox alia Vercellis vel Pergami vel alibi returgebit, donec huius scatescentie causa radicalis tollatur, et radice tanti erroris avulsa, cum trunco rami pungitivi arescant.
(단테 알리기에리, Epistolae 55:6)
"Pestilente flagellato stultus sapientior erit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:17)
"Quem enim diligit dominus, corripit, flagellat autem omnium filium, quem recipit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:37)
et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri, ad confligendum venientibus undique Poenis, omnia cum belli trepido concussa tumultu horrida contremuere sub altis aetheris auris, in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum omnibus humanis esset terraque marique, sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti, scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum, accidere omnino poterit sensumque movere, non si terra mari miscebitur et mare caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:2)
hunc infera monstra flagellant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:36)
illis e faucibus angues Stridula fuderunt vibratis sibila linguis, Femineae qui more comae per terga soluti, Ipsa flagellabant gaudentis colla Medusae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:4)
Quippe rogabatur felixque vetusque sodalis Et cuius laxas arca flagellat opes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXX2)
Lumina sideribus certent mollesque flagellent Colla comae:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLII6)
At tua centenis incumbunt tecta columnis Et libertinas arca flagellat opes, Magnaque Niliacae servit tibi glaeba Syenes, Tondet et innumeros Gallica Parma greges.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIII2)
horrescunt contremiscunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1991)
"Eorum magorum et eloquio et negotio primus Hostanes et verum deum merita maiestate prosequitur et angelos, id est ministros et nuntios, dei sedem tueri eiusque venerationi novit adsistere, ut et nutu ipso et vultu domini territi contremescant."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:23)
"Idem Aegyptii cum plerisque vobis non magis Isidem quam ceparum acrimonias metuunt, nec Serapidem magis quam strepitus per pudenda corporis expressos contremescunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:17)
Equidem et in vobis animum advertere soleo et in me ipso saepissime experior, ut et exalbescam in principiis dicendi et tota mente atque artubus omnibus contremiscam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 121:2)
praeessem, vidisse in quiete, cum tu equo advectus ad quandam magni fluminis ripam provectus subito atque delapsus in flumen nusquam apparuisses, me contremuisse timore perterritum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 86:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION