라틴어 문장 검색

In flammam flammas, in mare fundis aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 226)
flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes, mixtaque erat flammae flamma profana piae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권275)
Scio equidem ardorem ejus, scio fidem, quam flammam habeat in pectore superare sexum, oblivisci homines, et divinorum voluminum tympano concrepante Rubrum hujus saeculi mare transfretare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:23)
Dicimus enim et stabilito tenore firmamus amorem non posse suas inter duos iugales extendere vires.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 26:4)
Iugales vero mutuis tenentur ex debito voluntatibus obedire et in nullo se ipsos sibi invicem denegare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 26:6)
Praeterea quid iugalis crescit honori, si sui coniugalis amantium more fruatur amplexu, quum neutrius inde possit probitas augmentari, et nihil amplius [augmento] videantur habere nisi quod primitus iure suo tenebant?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 26:7)
O miser et insanus ille ac plus quam bestia reputandus, qui pro momentanea carnis delectatione gaudia derelinquit aeterna et perpetuae gehennae flammis se mancipare laborat!
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:6)
Sin sese immodicum attollens argenteus humor, Et nimium oppressus, contendat ad ardua vitri, Jam sitiunt herbae, jam succos flamma feraces Excoquit, et languent consumto prata virore.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:14)
Quem, non surreptis coeli de fornice flammis, Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 1:2)
generosae a pectore flammae, Diraeque armorum effigies, simulacraque belli Tristia diffugiant:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 1:3)
Oppida, et eversos flammarum turbine muros!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 3:1)
interea generosae in pectore flammae Assurgunt sensim juveni, notat ignis honestas
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:5)
hic membra leonis Hispida mentitur, tortisque comantia flammis Colla quatit, rutilasque jubas;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 17:3)
Circum tranquillae funduntur tempora flammae, Regius ore vigor spirat, nitet ignis ocellis, Plurimaque effulget majestas numine toto.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 6:3)
multo hic stagnantia fuco Moenia flagrantem liquefacto suphure rivum Fingunt, et falsus tanta arte accenditur ignis, Ut toti metuas tabulae, ne flamma per omne Livida serpat opus, tenuesque absumpta recedat Pictura in cineres, propriis peritura favillis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION