라틴어 문장 검색

intestinum, quod verti videtur, prope spiritum elidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXI De morbo intestini plenioris. 1:3)
et si circa stomachum faucesve incidit, subito spiritum saepe elidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 3:6)
Pupilla funditur et dilatatur, aciesque ejus hebetescit, ac paene *. Difficillime genus id imbecillitatis eliditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 78:2)
Sternutamenta quoque admota id commode elidunt, aut oriculario clystere aqua vehementer intus compulsa.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 32:2)
sub his enim crustae resolvuntur, quae tum per sternutamenta elidi debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 4:1)
Scyria sic tenerum virgo flammabat Achillem fraudis adhuc expers bellatricesque docebat ducere fila manus et, mox quos horruit Ide, Thessalicos roseo nectebat pollice crines.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:9)
viso tum forte redibat Eutropio vacuus donis, feritasque dolore creverat et, teneris etiam quae crimina suadet ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:114)
Talia grandaevum flammata fronte loquentem obliquisque tuens oculis non pertulit ultra, sed rupit rabidas accensa superbia voces:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:194)
acrior interius, rauci cum murmure saxi, spumeus eliso pellitur amne vapor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus29)
His dictis omnes una fremuere manipli quantum non Italo percussa Ceraunia fluctu, quantum non madidis elisa tonitrua Cauris, secernique negant ereptaque proelia poscunt, insignemque ducem populus defendit uterque et sibi quisque trahit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:129)
nec minus adsiduis flagrant elidere saxis prodigiale caput, quod iam de cuspide summa nutabat digna rediens ad moenia pompa.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:262)
hoc ille locatus ancipiti, longum socias tardumque putavit expectasse manus et nostra pericula tendit posthabitis pulsare suis mediumque per hostem flammatus virtute pia propriaeque salutis inmemor et stricto prosternens obvia ferro barbara fulmineo secuit tentoria cursu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:204)
Sed laxo spatio consepta facienda sunt, ne in angustiis conceptum altera alterius elidat, et ut invalida fortioris ictus effugiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 1:1)
Quod si frigore hiemis herbae defecerint, tecto contineantur, ac neque opere neque cursu exerceantur, neque frigori committantur, nec in angusto clauso, ne aliae aliarum conceptus elidant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 11:1)
Nam praecipue sues cater- vatim atque incondite cum sunt pariter inclusae, super alias aliae cubant et fetus elidunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION