라틴어 문장 검색

Diffinitionem largi et avari et prodigi mihisubscribe.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 133:3)
Qui dat quibus dandum est et retinet quibus retinendumest, largus est.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 133:5)
Insipiens fili sapientis, iners artificiosi, prodige largi, ut quiddivitias sapienter congregatas et tibi ad servandum commendatas dedistiperniciei?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:18)
Eamus in paradisum, ubi poma florent, non in aliquem cultum et fructiferum locum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:11)
Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus, ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et liberalitatis assuetudine genitalis, quae facit sibi fetus et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:13)
Communis enim quaedam est bonitas sapientiae et liberalis et larga utilitatis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:6)
Haec Malarichus subito nanctus, etiam squalens et maestus, suamque et popularis Silvani vicem graviter ingemiscens, adhibitis Francis, quorum ea tempestate in palatio florebat, erectius iam loquebatur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 11:1)
Accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum assensus, maximeque Florenti praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis, dum starent barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi victoriam (ut putavit) non sine ultimorum conatu graviter toleraturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 14:1)
Nec enim dispositionibus umquam alterius praefecturae (ut inter omnes constat) ad praesens Arctoae provinciae bonis omnibus floruerunt, correctione titubantium benevola et sollerti, vehiculariae rei iacturis ingentibus, quae clausere domos innumeras, et censuali professione speciosa fiducia relevatae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 3:1)
Eisdemque adventantibus, in suburbanis princeps occurrit, et ex more laudans quos agnoscebat, factorumque fortium singulos monens, animabat lenibus verbis, ut ad Augustum alacri gradu pergerent ire, ubi potestas est ample patens et larga, praemia laborum adepturi dignissima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 12:1)
Auxerat inter haec coeptorum invidiam, Florenti fuga praefecti, qui velut praesagiens concitandos motus ob militem (ut sermone tenus iactabatur), accitum, consulto discesserat Viennam, alimentariae rei gratia divelli causatus a Caesare, quem saepe tractatum asperius formidabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 20:1)
Unde largiore admodum potu, saginisque distenti marcebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 15:2)
Consulatu Tauri et Florenti, inducto sub praeconibus Tauro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 4:4)
Et quamquam veteres cum his quorum memini floruere complures, tamen ne quidem in eadem urbe doctrinae variae silent;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 17:1)
Hinc pars fluminis scinditur, largis aquarum agminibus ducens ad tractus interiores, usui agris futura et civitatibus circumiectis, alia Naarmalcha nomine, quod fluvius regum interpretatur, Ctesiphonta praetermeat, cuius in exordio turris in modum Phari celsior surgit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION