라틴어 문장 검색

tantis fluctuat ipsa malis, - namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris pallidulum manans adluit unda pedem, Troia Rhoeteo quem subter litore tellus Ereptum nostris obterit ex oculis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 652)
Cum paululum interior homo inter vitia et virtutes coeperit fluctuare, dicito:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:15)
"nemo pergit ad alium exceptis his, quos decanos diximus, ut, si cogitationibus forte quis fluctuat, illius consoletur alloquiis."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:81)
tantum artificis valet halitus oris quod steterat multis in carcere fornicis annis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X100)
etenim potiundi tempore in ipso fluctuat incertis erroribus ardor amantum nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:3)
quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi, ut discordia [sit] rerum magnoque tumultu ignibus et ventis furibundus fluctuet aeër. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:5)
Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa surgere de terra nebulas aestumque videmus, quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur suffunduntque sua caelum caligine et altas sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:4)
Nec initium solum tale esse debet, sed omnis, si fieri potest, oratio videri pathetica, et brevibus sententiis et crebris figuratum muta­tionibus debet velut inter aestus iracundiae fluctuare.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 3:1)
nam murmure vasto Impulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda, Totque carinarum permixtis aequora sulcis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:40)
Tam dubia est lanugo tibi, tam mollis, ut illam Halitus et soles et levis aura terat.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLII1)
Cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem, Casuras alte sic rapit Iris aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXVIII3)
sinvat] ut a fluctu 'fluctuat'. sic in georgicis sinuatque alterna volumina crurum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2084)
fluctvat aestu metaphora amoris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5321)
varioque irarum fluctvat aestu hoc fidem facit posse fieri quod metuendum praedicabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5641)
amisso flvitantem e. m. naturale enim est ut fluctuet navis sine gubernatore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8671)

SEARCH

MENU NAVIGATION