라틴어 문장 검색

Quippe cum Spiritus quasi spiramen aspirando dictus sit, et aeque ipse tam Patris quam Filii Spiritus appelletur, quis recte abneget ab ambobus eum procedere, a quibus tanquam amborum Spiritus esse habet, atque spirare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:41)
Aqua vero ista, postquam in hanc fluebat partem, adeo fiebat frigida quod nullus posset eam tactu tolerare vivens;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 30:3)
An potius solis vis imperfecta relinquat Argentum male coctum, divitiasque fluentes:
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:5)
subeunt nunc fusa Namurcae Maenia, nunc tardo quae sanguine plurima fluxit Boinia, nunc dubii palma indiscreta Seneffi.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 9:2)
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum, Navita terrificis infamia littora monstris Describit, mixto spirantem incendia fumo Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 13:1)
Ut patrius vigor atque elati gratia vultus Caesareum spirant, majestatemque verendam Infundunt puero!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 14:4)
Continuo vultu spirans immane minaci
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 4:6)
Sic, dum foecundis Cadmus dat semina sulcis, Terra tumet praegnans, animataque gleba laborat, Luxuriatur ager segete spirante, calescit Omne solum, crescitque virorum prodiga messis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 4:3)
Circum tranquillae funduntur tempora flammae, Regius ore vigor spirat, nitet ignis ocellis, Plurimaque effulget majestas numine toto.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 6:3)
cur contristata pruinis Luget hyems canis, ridet uer, estuat estas, Effluit autumnus rerum torente profundo, Vel cur terra sedet, fluit amnis, profluit aer, Flamma uolat reliquisque fidem non inuida seruat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:19)
Spirat in ore color uiuus nec candor adulter Turpiter effingit tanti phantasma decoris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:5)
Hec manet, illa fluit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:19)
Sic ait et tanto dubiorum turbine tota Curia concutitur turbataque turba sororum Fluctuat in dubiis, alta cum uoce fluentes Suspendens animos, et murmura sola pererrant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:1)
Qualiter aura fremit, fluit aer, fluctuat unda, Quam primo Zephirus complanat flamine leni, Si maris excuciat borealis turbo soporem, Vel maris instantes cogat uigilare procellas, Sic animi fluitant et mentes mentibus instant;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:2)
Sic primum componit eqos auriga Sophye, Ne, si quadrigam Fronesis conscendat, eisdem Indomitis, spacientur equi normamque relinquant, Deuia sectentur, laxent iuga, uincula soluant, Cuncta fluant, nutet currus, compago uacillet, Cingula soluantur, laxetur nexus, habene Depereant et tota labet substancia currus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION