라틴어 문장 검색

Utri vero causae fluxus et refluxus ille assignari debeat, oritur dubitatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:3)
Quod si recipiatur prior assertio, necesse est ut cum sit fluxus in mari ex una parte, fiat sub idem tempus alicubi in mari refluxus ex alia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:4)
Atqui observavit Acosta, cum aliis nonnullis (diligenti facta inquisitione), quod ad litora Floridae et ad litora adversa Hispaniae et Africae, fiant fluxus maris ad eadem tempora, et refluxus itidem ad eadem tempora;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:6)
non contra, quod cum fluxus fit ad littora Floridae, fiat refluxus ad littora Hispaniae et Africae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:7)
tum certe per hanc instantiam decisoriam abjudicanda est assertio quod fluxus et refluxus maris, de quo inquiritur, fiat per motum progressivum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:4)
Commodissime autem hoc sciri possit, si inquiratur ab incolis Panamae et Limae (ubi uterque Oceanus, Atlanticus et Australis, per parvum Isthmum separantur), utrum ad contrarias Isthmi partes fiat simul fluxus et refluxus maris, an e contra.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:6)
Attamen etiam hoc supposito, illud aeque manet fixum, quod necesse sit fieri alicubi refluxum maris ad eadem tempora quibus fiunt fluxus in aliis partibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:11)
Si inveniatur motus aliquis in oceano ab oriente in occidentem, licet admodum languidus et enervatus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 350:4)
etiam fluxus et refluxus maris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:2)
Itaque si infundantur violae per diem integrum, odor multo languidius excipitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:6)
Attamen hoc ipsum regibus proprium est, qui in supremo gradu collocati non habent ad quod aspirent, id quod animos eorum reddit languidiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:3)
Ecce languidus, in quo non est anima recta; iustus autem in fide sua vivet ".
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장4)
Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? Et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam!, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 1장8)
Et dicitis: "Quantus labor!", et despicitis illam, dicit Dominus exercituum. Et infertis de rapinis claudum et languidum et infertis sicut munus. Numquid suscipiam illud de manu vestra?, dicit Dominus.
(불가타 성경, 말라키서, 1장13)
Itaque signo dato cum iam hoste languide tela neglegenterque mittente, subito immittit cohortes turmasque suorum;
(카이사르, 아프리카 전기 18:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION