라틴어 문장 검색

Deinde, si locus neque nervosus, neque musculosus est, vulnus id adurendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 5:2)
Nam sic iuvenum corpora fluxa et resoluta sunt, ut nihil mors mutatura videatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 17:2)
Verumtamen ab aspectu non aliter probari debet, quam ut sit amplissimi corporis, cervice valida, robustis ac latis costis, pectore musculoso et vasto, feminibus lacertosis, cruribus compactis, coloris nigri vel maculosi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 6:1)
tum lata et musculosa pectora, lacertosaeque similes bracchiis alae, tum procerissimae caudae, duplici ordine, singulis utrinque prominentibus pinnis inflexae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 10:1)
studia illi ut plena vaecordiae, ita inania et fluxa sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장6)
eo metu Fulcinius Trio ingruentis accusatores haud perpessus supremis tabulis multa et atrocia in Macronem ac praecipuos libertorum Caesaris composuit, ipsi fluxam senio mentem et continuo abscessu velut exilium obiectando.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장3)
ipsa crine fluxo thyrsum quatiens, iuxtaque Silius hedera vinctus, gerere cothurnos, iacere caput, strepente circum procaci choro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장7)
Nihil rerum mortalium tam instabile ac fluxum est quam fama potentiae non sua vi nixae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장1)
quae fluxa fuere, quartum intra mensem defuncta infante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장5)
proinde agendum audendumque, dum Galbae auctoritas fluxa, Pisonis nondum coaluisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장7)
densum legionum agmen, sparsa auxiliorum manus altiora murorum sagittis aut saxis incessere, neglecta aut aevo fluxa comminus adgredi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장2)
iam Germanos, quod genus militum apud hostis atrocissimum sit, tracto in aestatem bello, fluxis corporibus, mutationem soli caelique haud toleraturos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장8)
fluxam per discordias militum fidem et periculum ex singulis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 75장3)
lentum et rarum agmen, fluxa arma, segnes equi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장5)
postquam merces proditionis aut bellum ostendebatur, fluxa, ut est barbaris, fide pactus Aniceti exitium perfugas tradidit, belloque servili finis impositus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION