라틴어 문장 검색

grande operae pretium est, ut tenso folle reverti inde domum possis tumidaque superbus aluta.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV97)
Ventris enim duo sunt orificia, quorum superius erectum recipit devorata et in follem ventris recondit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 17:1)
pars ignea cocco, Ut mos est Phariis miscendi licia telis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:14)
Cedro nunc licet ambules perunctus Et frontis gemino decens honore Pictis luxurieris umbilicis, Et te purpura delicata velet, Et cocco rubeat superbus index.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, II5)
- Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona, Sive harpasta manu pulverulenta rapis, Plumea seu laxi partiris pondera follis, Sive levem cursu vincere quaeris Athan - Ne madidos intret penetrabile frigus in artus, Neve gravis subita te premat Iris aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX2)
Quae postquam placidi censoris cura renasci Iussit et Oceanum certior audit eques, Non nisi vel cocco madida vel murice tincta Veste nites et te sic dare verba putas.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIII2)
Non pila, non follis, non te paganica thermis Praeparat, aut nudi stipitis ictus hebes, Vara nec in lento ceromate bracchia tendis, Non harpasta vagus pulverulenta rapis, Sed curris niveas tantum prope Virginis undas, Aut ubi Sidonio taurus amore calet.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII3)
Civis non Syriaeve Parthiaeve, Nec de Cappadocis eques catastis, Sed de plebe Remi Numaeque verna, Iucundus, probus, innocens amicus, Lingua doctus utraque, cuius unum est, Sed magnum vitium, quod est poeta, Pullo Mevius alget in cucullo, Cocco mulio fulget Incitatus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXVI2)
Colliget et referet laxum de pulvere follem, Et si iam lotus, iam soleatus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXII3)
Haec quae difficili turget paganica pluma, Folle minus laxast et minus arta pila.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XLV Pila paganica1)
succinctus trabea toga est augurum de cocco et purpura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1881)
tertium augurale de purpura et cocco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6124)
hic ergo 'animae' pro spiritu, quo fabriles folles inflari solent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4032)
tavrea terga usurpavit pro 'taurina', alibi taurinis follibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7032)
quae plerumque lata est, plerumque tortilis de albo et cocco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5382)

SEARCH

MENU NAVIGATION