라틴어 문장 검색

Adustae gingiuae melle inlinendae et mulso eluendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 1:4)
Si uero dens dolores mouet eximique eum, quia medicamenta nihil adiuuant, placuerit, circumradi debet, ut gingiuae ab eo resoluantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 1:6)
si minus, forfice, dens excipiendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 2:5)
Ac si exessus est, ante [id foramen] uel linamento uel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 2:6)
Recta uero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:1)
Si non sequitur, incidi gingiua debet, donec labans ossis testa recipiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:2)
tum incidi gingiua debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:5)
Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci uocant, eximenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 6:3)
His conditis, omentum quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri [emortui] est, forfice excidi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 3:3)
Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in paruolo non est necessarium;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:1)
Neque uero si discusso uentre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius auelli non possit, inde huc exemplum transferendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:3)
A mediisque naribus aut superiorum dentium gingiuis per medium palatum una procedit, aliaque transuersa idem palatum secat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 4:5)
Dein, si qua labant et ex facili remoueri possunt, forfice ad id facta colligenda sunt, maximeque ea, quae acuta membranam infestent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 16:6)
Proprie etiam dentientes, gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum distentiones nervorum, alvi dejectiones, maximeque caninis dentibus orientibus, male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 18:2)
At quibus magni lienes sunt, his gingivae malae sunt, et os olet, aut sanguis aliqua parte prorumpit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION