라틴어 문장 검색

ut redit itque frequens longum formica per agmen, granifero solitum cum vehit ore cibum, aut ut apes saltusque suos et olentia nactae pascua per flores et thyma summa volant, sic ruit ad celebres cultissima femina ludos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:61)
nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
"vos quoque, formicae, subiectis parcite granis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권382)
Fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, quem neque pastores neque pastae monte capellae contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:1)
hic nos frugilegas adspeximus agmine longo grande onus exiguo formicas ore gerentes rugosoque suum servantes cortice callem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 51:2)
horrea formicae tendunt ad inania numquam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 96)
quam multa madidae celantur harundine fossae, florida quam multas Hybla tuetur apes, quam multae gracili terrena sub horrea ferre limite formicae grana reperta solent, tam me circumstat densorum turba malorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 619)
« Si quis e caelo in terram despiceret, quidnam illi videretur interesse discriminis inter ea quae homines et quae formicae apesque faciunt? ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:7)
tu mihi, Christe, columba potens, sanguine pasta cui cedit avis, tu niveus per ovile tuum agnus hiare lupum prohibes, subiuga tigridis ora premens.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum47)
Pastis visceribus ciboque sumpto, quem lex corporis inbecilla poscit, laudem lingua Deo Patri rependat, Patri, qui Cherubin sedile sacrum nec non et Seraphin suum supremo subnixus solio tenet regitque.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum1)
quid sanguine pasta voluptas?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권116)
talis nostrorum sollertia centiplicatos agrorum rediget fructus, quibus acrius instat, nec metuit ne congestum populetur acervum curculio vel nigra cavis formica recondat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2363)
Ac velut ingentem formicae farris acervum cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:6)
Tityre, dum redeo - brevis est via - pasce capellas, et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS16)
sic cytiso pastae distendant ubera vaccae!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS20)

SEARCH

MENU NAVIGATION