라틴어 문장 검색

Iste tibi faciet bona Saturnalia porcus, Inter spumantes ilice pastus apros.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXI Porcus1)
quod cum vidisset Aeacus petit a Iove, ut formicae, id est μύρμηκεσ, quas casu animadverterat plures, in homines et suos socios verterentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 710)
in lucem coluber deest 'processit'. sed colubrum non nulli promiscuum nomen tradunt, quod ut sonantius fieret, finxit masculinum, ut diceret 'coluber'. mala gramina pastus venenatis herbis, βεβρωκω`σ κακα` φάρμακα, hoc est pro malis graminibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4711)
legimus et silva pastus harundinea:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4712)
'pastus' autem pro 'qui pascebatur', quia, ut supra diximus, in hoc Latinitas deficit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4715)
formicae ad studium respicit conparatio hoc loco, non ad personas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4021)
sane 'formica' dicta est ab eo, quod ore micas ferat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4024)
quod cum proditum aegre tulisset Minerva, Myrmicem illam virginem in formicam convertit eamque, ut proditricem, adversam frumentis, quae semper insequitur et subripit, esse praecepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4029)
quae res cum Iovi miserationem movisset, excogitavit quemadmodum formicae honorem daret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 40210)
nam cum Aeacum, filium suum ex Aegina susceptum, Thessalis imponeret regem et agros ipsos videret hominibus indigere, formicas colligi in unum iussit easque in homines commutavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 40211)
et bene rei parvae per metaphoram sublimitatem dedit, ut non videatur de formicis, sed de exercitu loqui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4033)
qui cum Atheniensibus pestilentiam misisset, praeceptum oraculo est de septem filiis annuis ad Minotauri pastum dirigendis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1410)
quibus victis dum Cleopatrae cupiditate festinat, exercitum omnem frigore in Armenia perdidit, ipse tamen animalium cadaveribus pastus cum paucis ad Aegyptum est reversus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6785)
nam dicturus est aut ille in pastus armentaque tendit equarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4869)
frondator, qui arbores amputat, et qui frondibus manipulos facit, hiemis tempore animalibus ad pastum offerendos, et qui manibus vitium folia avellit, quo ardor solis uvam maturiorem reddat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 563)

SEARCH

MENU NAVIGATION