라틴어 문장 검색

Vecors autem et vesanus privationem significat sanitatis aut cordis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 18:3)
rursus et alterius hoc ad id ait, non se formidolosum fuisse, ut alium ramum temptaverit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 311)
'male' enim plerumque 'non', plerumque 'minus' significat, sicut 've', ut 'vecors' et 'vesanus'. quamquam 'male' et 'perniciose' significat, ut Lucanus sic male deseruit (9.310). malesana] 'non ', ut statio male fida carinis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 83)
nam cum 'vector' sit proprie qui vehit, invenimus etiam eum vectorem dici qui vehitur, ut Lucanus vectoris patiens tumidum supernatat amnem (4.133). tale est et 'formidolosus';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 725)
'strepitum Acherontis' id est opinionem formidolosam, quae vulgo sit de Acheronte.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4924)
"Sed quatenus indulgentes insano atque inepto labori ultra humilitatis nostrae terminos evagamur et in terram proiecti caelum ipsum et ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus, vel hunc errorem saltem non vanis et formidulosis opinionibus implicemus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:7)
aliis cor ipsum animus videtur, ex quo excordes, vecordes concordesque dicuntur et Nasica ille prudens bis consul Corculum et egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 18:6)
Nec mi/hi Iunonis te/rror inplaca/bilis Nec ta/ntum invexit tri/stis Eurystheu/s mali, Quantum u/na vaecors Oe/nei partu e/dita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 20:5)
Praecesserat per multos dies tremor terrae, minus formidolosus quia Campaniae solitus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 3:1)
Utque ferox periit et fulmine et aequore raptor, Sic te mersuras adiuvet ignis aquas . Mens quoque sic furiis vecors agitetur , ut illi, Unum qui toto corpore vulnus habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 16:2)
Ipse secuturo similis stetit arduus arce qua que via est vobis, erit et mihi dixit eadem, seque iacit vecors e summae culmine turris et cadit in vultus, discussisque ossibus oris tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 29:12)
Num formidolosus obsecro es, mi homo?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 649)
Egon formidolosus?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 652)
seu Libra seu me Scorpios adspicit formidolosus pars violentior natalis horae seu tyrannus Hesperiae Capricornus undae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 178)
"formidulosis cum latent silvis ferae dulci sopore languidae, senem, quod omnes rideant, adulterum latrent Suburanae canes nardo perunctum, quale non perfectius meae laborarint manus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 511)

SEARCH

MENU NAVIGATION