라틴어 문장 검색

Nunc tamen illa modis quibus inritata repente flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet, expediam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:1)
intima pars hominum vero flagrabat ad ossa, flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:11)
— Recoquunt patrios fornacibus enses;
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 63:1)
Primus Thessalicae rector telluris Itonos In formam calidae percussit pondera massae, Fudit et argentum flammis, aurumque moneta Fregit et immensis coxit fornacibus aera.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:75)
caminis fornacibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5801)
nec mirandum duas eum posuisse conparationes, cum et in secundo hoc fecerit, ut in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens, et in georgicis tres ponat conparationes, ut frigidus ut quondam silvis inmurmurat auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5952)
undantem ruptis fornacibus aetnam malum enim omen est, quando non fumi, sed flammarum egerit globos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4721)
bestiarum autem terrenae sunt aliae, partim aquatiles, aliae quasi ancipites in utraque sede viventes, sunt quaedam etiam quae igne nasci putentur appareantque in ardentibus fornacibus saepe volitantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 103:5)
Igitur fornaci pariter duo signa intulit;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.8)
facta dea est Fornax:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권332)
laeti Fornace coloni orant, ut fruges temperet illa suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권333)
Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem adspicit accensum nec tantos sustinet aestus, ferventesque auras velut e fornace profunda ore trahit currusque suos candescere sentit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:1)
utque solent pleni resonare camini, aut ubi terrena silices fornace soluti concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, pectora sic intus clausas volventia flammas gutturaque usta sonant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:5)
Nec, quae sulphureis ardet fornacibus, Aetne ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:3)
"o proceres, tris vasta incendia anhelis accepere viros fornacibus;"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 350)

SEARCH

MENU NAVIGATION