라틴어 문장 검색

tua nos urgenti dextera leto eripuit, tectisque suis redduntur et agris damnati fato populi, virtute renati.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:11)
"o senium positure rogo falsisque sepulcris natales habiture vices, qui saepe renasci exitio proprioque soles pubescere leto, accipe principium rursus corpusque coactum desere.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix19)
per fasces numerantur avi semperque renata nobilitate virent, et prolem fata sequuntur continuum simili servantia lege tenorem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:8)
nec dubium est, quin etiam ob eam rem lana mollior atque prolixior renascatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 8:3)
Vt terrorem Italiae possessa Mevania ac velut renatum ex integro bellum intulerat, ita haud dubium erga Flavianas partis studium tam pavidus Vitellii discessus addidit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장1)
Multis ergo casibus defuncta et post excidium renata nunc tandem longa pace cuncta refovente sub tutela Romanae mansuetudinis adquiescit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 25:1)
Exivi de domo infantiae meae, oblita sum patris, renascor in Christo.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:21)
"non es eius, cui nata es, sed cui renata, et qui te grandi pretio redemit, sanguine suo."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:18)
"qui autem fornicatur, in corpus suum peccat."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:13)
Vae nobis, qui, quotiens concupiscimus, totiens fornicamur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:20)
Aegyptiorum monasteria hanc morem tenent, ut nullum absque opere ac labore suscipiant, non tam propter victus necessaria quam propter animae salutem, ne vagetur perniciosis cogitationibus, et instar fornicantis Hierusalem omni transeunti divaricet pedes suos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:16)
"vivere non licet, et fornicari libet?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 13:13)
Hace expressius loquor, ut adulescentem meum et linguae et aurium prurigine liberem, ut renatum in Christo sine ruga et macula quasi pudieam virginem exhibeam sanctamque tam mente quam corpore, ne solo nomine glorietur et absque oleo bonorum operum extincta lampade excludatur ab sponso.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:1)
cum septimus annus transierit puerum, nondum omni dente renato, barbatos licet admoveas mille inde magistros, hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu semper et a magna non degenerare culina.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV3)
"plane procreatum Herculis semine, cui quasi ab angue Lernaeo tot caesa hostium capita quasi de sanguine suo renascuntur."
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION