라틴어 문장 검색

his tuentibus muros, cum subire Romani summa vi niterentur, momento temporis parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 139:1)
Itemque, quae pilatim aguntur aedificia et cuneorum divisionibus coagmentis ad centrum respondentibus fornices concluduntur, extremae pilae in his latiores spatio sunt faciundae, uti vires eae habentes resistere possint, cum cunei ab oneribus parietum pressi per coagmenta ad centrum se prementes extruderent incumbas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장11)
etiam remi circa scalmos strophis religati, cum manibus inpelluntur et reducuntur, extremis progredientibus a centro parmis maris undis spumam inpulsu vehementi protrudunt porrectam navem, secante prora liquoris raritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장18)
at vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset ob eamque rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudicium hereditatis effecisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장1)
L. Stertinius ex ulteriore Hispania, ne temptata quidem triumphi spe, quinquaginta milia pondo argenti in aerarium intulit et de manubiis duos fornices in foro boario ante Fortunae aedem et matris Matutae, unum in maximo circo fecit et his fornicibus signa aurata inposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 331:1)
P. Cornelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur, fornicem in Capitolio adversus viam qua in Capitolium escenditur, cum signis septem auratis et equis duobus et marmorea duo labra ante fornicem posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION