라틴어 문장 검색

Sed forsitan lector scrupulosus reprehendens narratum meum sic argumentaberis:
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:1)
"Luci, te felicem, te beatum, quem propitia voluntate numen augustum tantopere dignatur:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:8)
Quaeras forsitan satis anxie, studiose lector, quid deinde dictum, quid factum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:6)
Nec te tamen desiderio forsitan religioso suspensum angore diutino cruciabo:
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:9)
non est in me forsitan id, quod de me sentis.
(ARCHIPOETA, IV4)
ut dici adsolet, forsitan belli;
(아우구스티누스, 편지들, 2. (A. D. 387 Epist. IV) Nebridio Augustinus 2:4)
Et tamen, quantum vellem, nec ipse, quod eius pace dixerim, forsitan capit.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:4)
In recipiendis enim hospitibus ignotis solemus dicere multo esse melius malum hominem perpeti quam forsitan per ignorantiam excludi bonum, dum cavemus, ne recipiatur malus.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:11)
Ego autem puto quia, si totum eis auferretur, esset quod diceremur non de pecunia nos sed de iustitia tantopere laborasse.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:2)
Haec autem mors infirmorum et tantum impedimentum salutis eorum, pro quibus tantopere laboramus, ut eos catholicae paci lucremur, aliter vitari non potest, nisi ut apertis- sime intellegant nullo modo nos de pecunia satagere in talibus causis, quod nullo modo intellecturi sunt, nisi illam rem quam semper presbyteri esse putaverunt, eorum usibus relinquamus, quia et si eius non erat, hoc ab initio scire debuerant.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:4)
Hic forsitan dicas:
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:1)
Verum haec ex comoedia quibus impiorum luxus et sacrilega superstitio convinceretur, proferre forsitan non debemus.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 4:4)
Verum quia in omnibus rerum motibus, quid numeri valeant, facilius consideratur in vocibus eaque considerabo quibusdam quasi gradatis itineribus nititur ad superna intima veritatis, in quibus viis ostendit se sapientia hilariter et in omni providentia occurrit amantibus, initio nostri otii, cum a curis maioribus magisque necessariis vacabat animus, volui per ista quae a nobis desiderasti scripta proludere, quando conscripsi de solo rhythmo sex libros et de melo scribere alios forsitan sex, fateor, disponebam, cum mihi otium futurum sperabam.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 3:1)
Et forsitan sanctitas vestra eandem hiemalem asperitatem poenae meae tantum causam putaverit.
(아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 1:2)
Simul etiam fruerer carnalis patriae meae tam spiritali felicitate, quae vos etiam praesentes habere meruit, de quibus absentibus, cum id quod nati estis et quod gratia Christi facti estis, audiret, quamvis caritate crederet, tamen ne non crederetur, narrare forsitan verebatur.
(아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION