라틴어 문장 검색

In rebus tam duris, de judicio hominum ex vi propria, aut etiam de foelicitate fortuita, desperandum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:7)
Neque enim aut confutationum triumphis, aut antiquitatis advocationibus, aut authoritatis usurpatione quadam, aut etiam obscuritatis velo, aliquam his nostris inventis majestatem imponere aut conciliare conamur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:9)
observatio, indiligens et inaequalis et tanquam fortuita;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 27:2)
atque de inquisitionis difficultate et rerum obscuritate saepius querimonias et indignationes miscentes, et veluti fraenum mordentes, tamen propositum urgere atque naturae se immiscere non destiterunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:7)
cum intellectus, nisi regatur et juvetur, res inaequalis sit, et omnino inhabilis ad superandam rerum obscuritatem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 45:2)
ut plane spiritus humanus (prout disponitur in hominibus singulis) sit res varia, et omnino perturbata, et quasi fortuita.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:7)
atque etiam ex educatione, et consuetudine, et fortuitis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 108:2)
quia non in luce notionum vulgarium (quae licet tenuis sit et superficialis, tamen est quodammodo universalis, et ad multa pertinens) sed in paucorum experimentorum angustiis et obscuritate fundatum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:2)
sed tanquam fortuito et obiter, aut per experimentorum quandam variationem (ut mechanici solent), non ex arte aut theoria aliqua;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:2)
Nam et illi qui tanta fiducia de rebus pronuntiant, tamen per intervalla cum ad se redeunt, ad querimonias de naturae subtilitate, rerum obscuritate, humani ingenii infirmitate, se convertunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:4)
naturae obscuritatem, vitae brevitatem, sensuum fallacias, judicii infirmitatem, experimentorum difficultates, et similia secum reputantes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:3)
id est, reales et substantiales et immersas in natura, non fortuitas et ad speciem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 289:3)
Virtutes enim rerum et motus operantur et expediuntur per spatia non indefinita aut fortuita, sed finita et certa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 416:3)
Secundum est, cum materia quidem controversiae pondus habet, sed ad nimiam subtilitatem et obscuritatem redacta est;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:21)
Etenim longe verisimilius est quatuor elementa mutabilia et unam quintam essentiam immutabilem, recte ab aeterno locata, opus Deo non habere, quam exercitum atomorum et seminum infinitorum sine ordine fortuito vagantium hunc rerum ordinem et pulchritudinem progignere potuisse absque aedili quodam divino.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION