라틴어 문장 검색

quod admotum calculo ex altera parte ictu eum findit, magna cura habita, ne aut ad ipsam uesicam ferramentum perueniat, aut calculi fractura ne quid incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 20:6)
Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:6)
Ergo si qua scissa in eo uetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere aluum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 1:2)
At tubercula, quae condylomata appellantur, ubi induruerunt, hac ratione curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 3:1)
a quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis inhaerent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 22:6)
At ubi medium desedit, eandem cerebri membranam os urget interdum etiam ex fractura quibusdam uelut aculeis pungentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 13:4)
et tum scalper utrimque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat imaque pars eius intus ad fracturam, cornua ad os integrum spectent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 16:5)
id enim corpori quasi gluten inhaerescit et, cum induruit, nares commode continet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 2:5)
Id in alio genere fracturae superuacuum est, cetera eadem facienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 3:1)
Quo propior fractura capiti uel superiori uel inferiori est, eo peior est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 1:4)
Prima breuissima adhibenda, quae circa fracturam ter uoluta, sursum uersum feratur et quasi in cocleam serpat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 5:4)
Sed si iuxta articulum fractura est, die instillandum uinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio soluatur uel tenuius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 9:1)
et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior ualentiorque ferula inponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 10:2)
Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fouendus est et molli cerato perfricandus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:3)
Grauius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque uulnus accessit, maxumeque si id musculi femoris aut umeri senserunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION