라틴어 문장 검색

Imitentur eam multae famulae dominam ignobiles nobilem, fragiliter excelsae excelsius humilem;
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem10)
atque inibi ut plecteretur fuit, tamquam illud indicium esset vagi animi et alucinantis et fluxae atque apertae securitatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 9:2)
Sed hanc utilitatem rei maiorem alia quaedam incommoditas extrinsecus consecuta est, ut fieret caput tenuiter munitum et ictibus offensionibusque parvis fragile.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 12:1)
Comes autem Lincolniae rebellionis Hiberniae ut particeps fieret movebatur, non quod leviter inniteretur iis quae ibi gesta erant instar bullae fragilis evanida, sed literis a Margareta de Burgundia receptis, in cuius suppetiis auxiliaribus, atque ipsa declaratione quod in partes descendisset, plus longe ponderis erat, tum quoad famam tum quoad vires ipsas.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:8)
lumen experientiae, propter arrogantiam et fastum, ne videatur mens versari in vilibus et fluxis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 100:7)
atque ea, quae fluxa sunt, fingit esse constantia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 104:2)
Itaque existimant, esse quosdam scientiarum, per temporum et aetatum mundi revolutiones, fluxus et refluxus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:4)
At qui efficientem et materialem causam tantummodo novit (quae causae fluxae sunt, et nihil aliud quam vehicula et causae formam deferentes in aliquibus), is ad nova inventa, in materia aliquatenus simili et praeparata, pervenire potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:5)
Neque propterea res deducetur ad atomum, quae praesupponit vacuum et materiam non fluxam (quorum utrumque falsum est) sed ad particulas veras, quales inveniuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:1)
Huic instantiae subjungitur negativa aliorum metallorum, quae sunt magis mollia et fluxa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:1)
Attamen omnia talia, quae fiunt ex succis concretis, sunt fragilia, nec ullo modo haerentia et tenacia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:9)
Nam neque fragilis est, ut vitrum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:12)
Etenim propositiones particulares omnino fixae non sunt, ubi scilicet natura inquisita reperitur in aliquo concreto fluxa et mobilis, viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:7)
Utri vero causae fluxus et refluxus ille assignari debeat, oritur dubitatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:3)
Quod si recipiatur prior assertio, necesse est ut cum sit fluxus in mari ex una parte, fiat sub idem tempus alicubi in mari refluxus ex alia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION