라틴어 문장 검색

non me fremitus salutantium nec anhelans libertus excitet, nec incertus futuri testamentum pro pignore scribam, nec plus habeam quam quod possim cui velim relinquere;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 6:1)
quos pressos sacro curru sacerdos ac rex vel princeps civitatis comitantur hinnitusque ac fremitus observant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 4:2)
si displicuit sententia, fremitu aspernantur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 6:1)
Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, fremitu cantuque et clamoribus dissonis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 1:1)
Iam exterritus Piso fremitu crebrescentis seditionis et vocibus in urbem usque resonantibus, egressum interim Galbam et foro adpropinquantem adsecutus erat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장1)
quinta decima ac sexta decima legiones nihil ultra fremitum et minas ausae initium erumpendi circumspectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장4)
fremitu et clamore ceteros aspernantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장9)
Quinta ferme hora diei erat, cum citus eques adventare hostis, praegredi paucos, motum fremitumque late audiri nuntiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장1)
cum ille nihil aliud responderet quam, cuiuscumque essent optimos esse, cachinnum sustulit atque in iocos effusus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 4:9)
inquietatus fremitu gratuita in circo loca de media nocte occupantium, omnis fustibus abegit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 4:2)
lautiore conuiuio effusus subito in cachinnos consulibus, qui iuxta cubabant, quidnam rideret blande quaerentibus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 3:2)
Olympiae simulacrum Iouis, quod dissolui transferrique Romam placuerat, tantum cachinnum repente edidit, ut machinis labefactis opifices diffugerint;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 1:2)
nam cum initio recitationis defractis compluribus subsellis obesitate cuiusdam risus exortus esset, ne sedato quidem tumultu temperare potuit, quin ex interuallo subinde facti reminisceretur cachinnosque reuocaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 1:3)
) quibus Tyrii duobus captis cetera ingenti terruerunt metu, donec suorum clamore audito Alexander classem litori, a quo fremitus acciderant, admovit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 9:4)
At ille, cum Mazaeus haud procul consedisset, non ausus ultra procedere, nihil aliud quam fremitum hominum hinnitumque equorum exaudisse nuntiat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION