라틴어 문장 검색

Ea vero curatio quae palpebrae laxioris ab omnibus frequentatur, nihil habet dubii.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 25:1)
hinc fora venalis Galata ductore frequentat permutatque domos varias.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:38)
omnis nobilitas, omnis tua sacra frequentat Thybridis et Latii suboles;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:344)
Sed cum annicula mensiumque sex ad vindemiam perducta est, sublato fructu protinus frequentanda est, et praesidiarii malleoli propagandi sunt, qui in hunc usum fuerant depositi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 1:1)
atque ubi frequentanda sunt, melius ex vicino, si competit, mergi more pertica declinata propagatur, quam exempta reseritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 3:6)
plerique ima tabulata materiis frequentant, uberiorem fructum et magis facilem cultum sequentes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 24:2)
Quod ne fiat, diligentis patris-familias est, primam quamque arborem senio defectam tollere, et in eius locum novellam restituere,nec eam viviradice frequentare,ea etsi sit facultas, sed,quod est longe melius, ex proximo propagare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 37:2)
quoniam vel summis turribus, vel editissimis aedificiis assignatas sedes frequentant patentibus fenestris, per quas ad requirendos cibos evolitant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 1:5)
Quamobrem non solum piscinas, quas ipsi construxerant, frequentabant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 2:2)
fuit inter inritamenta invidiae domus foro imminens festa ornatu conviviumque et epulae et celebritate loci nihil occultum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 9장4)
nec ideo coniugia et educationes liberum frequentabantur praevalida orbitate:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 25장2)
Sub idem tempus ut mors Sulpicii Quirini publicis exequiis frequentaretur petivit a senatu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장1)
iam iuventutis concursu, iam publicis studiis frequentabatur, laetus praesentibus et inanium spe, cum auditum id Poppaeo Sabino:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장5)
ac ne coetu salutantium frequentaretur, separat domum matremque transfert in eam quae Antoniae fuerat, quoties ipse illuc ventitaret, saeptus turba centurionum et post breve osculum digrediens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장7)
Placuit sollertia, tempore etiam iuta, quando Quinquatruum festos dies apud Baias frequentabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION