라틴어 문장 검색

Neque is ad vitam redit, qui ex suspendio, spumante ore, detractus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 43:1)
In malis jam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet, supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 11:1)
ubi frigere coepit, ad ignem refertur, et idem in altero fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 10:3)
sudor autem supra consuetudinem, et modo, et tempore, ex toto thorace et cervicibus, atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 1:6)
et si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fovere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 6:3)
Si extremae partes corporis frigent, ungendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adjectum, calidisque fomentis nutriendae.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:2)
sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber, simulque etiam spiritus cum sono fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 15:2)
sanguis spumans fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 24:4)
Quo fit, ut terra respersa eo spumet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 15:5)
fereque a die tertio spumans alvo cum rosione redditur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIII De carne quae inter tunicas testiculorum increvit, et de nervo indurato. 1:6)
mergique fretis spumantibus orat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:158)
iamiam conscendere puppes Sardoniosque habitare sinus et inhospita Cyrni saxa parant vitamque freto spumante tueri.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:72)
nonne vides, propriis ut spumet gemma lacunis et refluos ducant pocula viva sinus udaque pingatur radiis obstantibus Iris, secretas hiemes sollicitante die?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVII)2)
Occurrit pro fratre Mimas Lemnumque calentem cum lare Vulcani spumantibus eruit undis et prope torsisset, si non Mavortia cuspis ante revelato cerebrum fudisset ab ore.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia55)
Sol, qui flammigeris mundum complexus habenis volvis inexhausto redeuntia saecula motu, sparge diem meliore coma crinemque repexi blandius elato surgant temone iugales efflantes roseum frenis spumantibus ignem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION