라틴어 문장 검색

Sed primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus fossionibus omnibus mensibus dum frondent ac pampinationibus adiuvanda sunt, ut robur accipiant, nec plus quam uni materiae serviant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 2:1)
ubi vero aprica loca sunt, mollesque hiemes, optima et maxime naturalis est autumnalis, quo tempore divina quadam lege et aeterna fructum cum fronde stirpes deponunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 3:3)
quia si viminibus salicis aut ulmi ligaveris, increscens vitis se ipsa praecidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 13장 2:2)
Quidam eam partem, quam nos praecipitamus, supra iugum porrigunt et crebris viminibus innexis continent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 4:1)
Saepe enim notavi per imprudentiam rusticos subicere iugo palmam, et ita colligare ut solo vimine suspendant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 4:3)
Alii viminibus obstringunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 10:2)
Nam vimen, cum inaruit, penetrat et insecat corticem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 10:5)
Quoniam constituendis 4 colendisque vineis, quae videbantur utiliter praecipi posse, disseruimus, pedaminum iugorumque et viminum prospiciendorum tradenda ratio est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 1:1)
Nec refert cuius generis vimen seras, dum sit lentissimum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 3:4)
Gallica obsoleti purpurei, et tenuissimi viminis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 4:3)
Ita semper mixta fronde utemur, et quasi hoc condimento illectae pecudes fortius iusta cibariorum confident.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 4:3)
Atque ipsos palmites ita tabulatis superponi convenit, ut a tertia gemma vel quarta religati dependeant, eosque non constringi, ne sarmentum vimine praecidatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 27:3)
Nam ex pluribus virgis plures pampinos creat, et cum se multa fronde cooperit, peius defloret, nebulasque et rores diutius continet, omnemque uvam perdit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 36:2)
Qui caespes in eximendo ne resolvatur,x modicos surculos virgarum inter se connexos facere oportet, eosque pilae,quae eximitur,applicare, et viminibus ita innectere,ut constricta terravelut inclusa teneatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 8:4)
Quod si cum sua terra plantam transferre non convenit, tum optimum est omni fronde privare truncum, atque levatis plagis caenoque et cinere oblitis,in scrobem vel sulcum deponere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION