라틴어 문장 검색

servorum ventres modio castigat iniquo ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam mucida caerulei panis consumere frusta, hesternum solitus medio servare minutal Septembri nec non differre in tempora cenae alterius conchem aestivam cum parte lacerti signatam vel dimidio putrique siluro, filaque sectivi numerata includere porri.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV46)
ast illum in plurima sectum frusta et particulas, ut multis mortuus unus sufficeret, totum corrosis ossibus edit victrix turba, nec ardenti decoxit aeno aut veribus:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV29)
ut ingentia robora in carbonum frusta lucentia igne vertuntur, paleae si in ignem ceciderint, mox solum de eis cinerem restat videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 5:3)
Hoc et in Ponto fieri videmus, in quo frusta quaedam et, ut ita dixerim, prosiciae gelidae feruntur contractae de fluvialium vel palustrium undarum multitudine, in quas licet frigori quasi levatiores marina.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 33:1)
Non tamen aut tectis sonuerunt cursibus amnes, Aut micuere novi, percusso pumice, fontes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:26)
De primo dabit alterove nido Rasum pumice purpuraque cultum Denaris tibi quinque Martialem.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII9)
Nondum murice cultus asperoque Morsu pumicis aridi politus Arcanum properas sequi, libelle.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXII1)
Ferreus es, si stare potest tibi mentula, Flacce, Cum te sex cyathos orat amica gari, Vel duo frusta rogat cybii tenuemve lacertum, Nec dignam toto se botryone putat;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXVII1)
Sit nobis aetate puer, non pumice levis, Propter quem placeat nulla puella mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCV Puer1)
pars et frusta secant figurate, ut pars grandia trudunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2121)
pars stupet figurate, ut pars in frusta secant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 311)
quae fit non ornatus causa, ut pars in frusta secant, sed necessitatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3872)
pubes inpellunt figura est, ut pars in frusta secant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1201)
inclusas ut cum latebroso in pumice pastor paene omnia comparationis istius verba ad supra dictum pertinent bellum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5871)
item pastor est et re vera pastor et ductor exercitus, ut Homerus ποιμένα λαοῦ. 'in pumice' autem iste masculino genere posuit, et hunc sequimur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5874)

SEARCH

MENU NAVIGATION