라틴어 문장 검색

quae simul optatae finito tempore luces advenere, domum conventu tota frequentat Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6410)
et ut nostre venationi pervium callem habere possimus, perplexos frutices atque sentes prius eiciamus de silva.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 85:2)
Nonne cotidie extirpat sentosos frutices de ytalia silva?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 167:3)
nudi, enim, in munitos arboribus crebroque frutice pugnabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.84)
Alae nemoribus fruticibusque variis ornantur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.49)
primum aurora novo cum spargit lumine terras et variae volucres nemora avia pervolitantes aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent, quam subito soleat sol ortus tempore tali convestire sua perfundens omnia luce, omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:2)
it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante pennatus graditur, Zephyri vestigia propter Flora quibus mater praespargens ante viai cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:10)
necdum res igni scibant tractare neque uti pellibus et spoliis corpus vestire ferarum, sed nemora atque cavos montis silvasque colebant et frutices inter condebant squalida membra verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:10)
is locus est Cumas aput, acri sulpure montis oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:3)
Unde enim Veneto rusticis parentibus nato, inter silvas et frutices educto, vel levis Graecarum notitia litterarum?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 1:3)
Videturne vobis ciborum ista simplicitas, ubi tot enumerantur vel arbusta vel frutices non minus suco diversa quam nomine?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 9:2)
Illic videres frutice nobili caules Et utrumque porrum sessilesque lactucas Pigroque ventri non inutiles betas, Illic coronam pinguibus gravem turdis Leporemque laesum Gallici canis dente Nondumque victa lacteum faba porcum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII2)
vel quod hominibus locus esset oppletus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6057)
'caulem' autem medium fruticem, qui vulgo thyrsus dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4135)
cytisum genus fruticis vel herba, quae nascitur inter cam- pos et silvas in Cytisa civitate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 781)

SEARCH

MENU NAVIGATION