라틴어 문장 검색

et, ut opinio mea fert, sucus ille et sanguis incor- ruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua naturalis inesset, non fucatus nitor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 2:3)
Perge igitur, ut agis, nomenque tuum commenda immortalitati atque haec omnia, quae habent speciem gloriae conlectam inanissimis splendoris insignibus contemne, brevia, fucata, caduca existima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 12 6:1)
fucati vero medicamenta candoris et ruboris omnia repellentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 5:1)
hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo, qui tibi labentis apponit candidus annos, funde merum Genio, non tu prece poscis emaci quae nisi seductis nequeas committere divis.
(페르시우스, 풍자, satire 21)
. . Hoc peracto carmine ter me iussit exspuere terque lapillos conicere in sinum, quos ipsa praecantatos purpura involverat, admotisque manibus temptare coepit inguinum vires.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:6)
Has inter ludebat aquis errantibus amnis spumeus et querulo vexabat rore lapillos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:10)
Adeo fucatae plus vetustati favet Invidia mordax quam bonis praesentibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Idem poeta.3)
Nec medius tenuis conchas pictosque lapillos Pontus habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 117)
vos quoque nec caris aures onerate lapillis,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 26:3)
parva tabella capit ternos utrimque lapillos, in qua vicisse est continuasse suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 74:1)
Saepe illuc solita est ascendere filia Nisi et petere exiguo resonantia saxa lapillo, tum cum pax esset:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:3)
Et modo blanditias adhibet, modo grata puellis munera fert illi conchas teretesque lapillos et parvas volucres et flores mille colorum liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas Heliadum lacrimas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:10)
saxo tamen exit ab imo rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens invitat somnos crepitantibus unda lapillis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:7)
Mos erat antiquus niveis atrisque lapillis, his damnare reos, illis absolvere culpa;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 6:1)
Quae simul effudit numerandos versa lapillos, omnibus e nigro color est mutatus in album, candidaque Herculeo sententia numine facta solvit Alemoniden.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION