라틴어 문장 검색

ne tu forte putes serrae stridentis acerbum horrorem constare elementis levibus aeque ac musaea mele, per chordas organici quae mobilibus digitis expergefacta figurant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:5)
ut calidis candens ferrum e fornacibus olim stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:12)
Inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, Suadet enim vesana fames, si forte fugacem Conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, Gaudet hians inmane, comasque adrexit, et haeret Visceribus super accumbens lavit inproba taeter Ora cruor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:1)
stridunt silvae, saevitque tridenti Spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 14:3)
Batavique truces, quos aere recurvo Stridentes acuere tubae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:20)
ingens urbem cingebat Erinnys, Excutiens pronam flagranti vertice pinum, Stridentesque comas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:30)
disces non esse ad bella fugaces, Qui pacem potuere pati.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:19)
Occasus mea iura timent, Tethynque fugacem Qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:37)
tunc primum patuere doli, Numidaeque fugaces Undique completis clauserunt montibus agmen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:16)
strident oculis ardentibus ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:42)
Sed pronum, cum tanta novae sit copia mortis, Emathiis unum campis adtollere corpus, Ut modo defuncti tepidique cadaveris ora Plena voce sonent nec, membris sole perustis, Auribus incertum feralis strideat umbra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:57)
Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur, Quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis, Exprimit, et planctus illisae cautibus undae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:30)
Qualis erat populi facies clamorque faventis, Olim cum iuvenis primique aetate triumphi Post domitas gentes, quas torrens ambit Iberus, Et quaecumque fugax Sertorius impulit arma, Vespere pacato, pura venerabilis aeque Quam currus ornante toga, plaudente senatu, Sedit adhuc Romanus eques.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:4)
Pugna levis, bellumque fugax, turmaeque vagante, Et melior cessisse loco, quam pellere, miles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:30)
Illam non fluctus stridensque rudentibus Eurus Movit, et exsurgens ad summa pericula clamor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:69)

SEARCH

MENU NAVIGATION