라틴어 문장 검색

quae tum cum pueris flammato fulminis ictu concidit atque avolsa pedum vestigia liquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 32:2)
oculis quoque pupula duplex Fulminat, et gemino lumen ab orbe venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 812)
Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus Toxica, non stricto fulminat ense manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 251)
hic flammante pyra niger minister ardens supplicium parare iussus construxit facibus rogum supremis, qui, dum corpora concremanda 1 solvit, ferventes animas amore lucis fracto carceris expediret antro.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.36)
"nonne triumphum egimus e Scarioth, magnus qui discipulorum et conviva Dei, dum fallit foedere mensae haudquaquam ignarum dextramque parabside iungit, incidit in nostrum flammante cupidine telum, infamem mercatus agrum de sanguine amici numinis, obliso luiturus iugera collo?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1144)
Talia flammato secum dea corde volutans nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, Aeoliam venit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 5:1)
Fulminat Aeneas armis summasque minatur deiecturum arces Italum exscidioque daturum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:5)
At Boreae de parte trucis cum fulminat et cum Eurique Zephyrique tonat domus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:6)
Haec super arvorum cultu pecorumque canebam et super arboribus, Caesar dum magnus ad altum fulminat Euphraten bello victorque volentes per populos dat iura viamque adfectat Olympo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 22:1)
Iustum et tenacem propositi virum non civium ardor prava iubentium, non voltus instantis tyranni mente quatit solida neque Auster, dux inquieti turbidus Hadriae, nec fulminantis magna manus Iovis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 31)
omni tumultu caret, inferiora fulminantur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 37:3)
E matris utero fulmine eiectus puer mox fulminanti proximus patri stetit.
(세네카, Hercules Furens 7:1)
frons torva, fratrum quae tamen speciem gerat gentisque tantae, vultus est illi Iovis, sed fulminantis:
(세네카, Hercules Furens 11:5)
perfidi reges iacent, saevi tyranni, fregimus quicquid fuit tibi fulminandum.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:2)
tu fulminantem saepe domuisti Iovem, tu furva nigri sceptra gestantem poli, turbae ducem maioris et dominum Stygis, tuque o noverca gravior irata deus, cape hunc triumphum solus et vince Herculem.
(세네카, Hercules Oetaeus 9:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION