라틴어 문장 검색

videas metato in agello cum pecore et gnatis fortem mercede colonum 'non ego' narrantem 'temere edi luce profesta quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:16)
idem putat a Terentio primum dictum esse obsequium, Caecilius a Sisenna albente caelo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 98:2)
Non facit nobilem atrium plenum fumosis imaginibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 5:6)
Quippe suspectior illis quam morbo patientibus color est, languidi et evanidi albent, et in vivis caro morticina est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 4:4)
cruentos vatis infandae tuli rictus et albens ossibus sparsis solum;
(세네카, 오이디푸스 2:8)
"nec tu cui currum Curii superare, Metelle, contigit, ostentans nobis elephanta frequentem, grex niger albentes tegeret cum mole iugales auctoremque suum celaret pompa triumphi."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 160)
"hic quoque monstra domat, rutili quibus arce cerebri ad frontem coma tracta iacet nudata que cervix saetarum per damna nitet, tum lumine glauco albet aquosa acies ac vultibus undique rasis pro barba tenues perarantur pectine cristae."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 97)
"iam si forte suem latratibus improbus Vmber terruit, albentes nigro sub gutture lunas frangere ludus erat colluctantique lacerto vasta per adversas venabula cogere praedas, quam pulchrum, cum forte domum post lustra revertens horrore splenderet apri virtusque repugnans proderet invitum per fortia facta pudorem!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 84)
Quid referam alternas gemino super aggere mensas albentesque lacus altosque in gurgite fontes teque, per obliquum penitus quae laberis amnem, Marcia, et audaci transcurris flumina plumbo?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci29)
nec saltem teneris ostrum puerile lacertis exuit albentique umeros induxit amictu, quem non corrupit pubes effrena novaeque libertas properata togae!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii22)
colla toris crinita tument, stantesque repectit aura iubas, bibit albentes humus arida nimbos, fit sonus humanisque pedum tenuisque rotarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권164)
nunc mihi fumosos ueteris proferte Falernos consulis et Chio soluite uincla cado.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 118)
albent usurpavit verbum 'albeo albes'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 361)

SEARCH

MENU NAVIGATION