라틴어 문장 검색

Videor ergo fungi pio munere, quorumque exsequias celebrare non licuit, horum quasi funebribus laudationibus seris quidem sed tanto magis veris interesse.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 5:1)
Ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellae, Tuque, negaturis cera referta notis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 125)
aque mea terra prope sunt funebria sacra, si modo Nasoni barbara terra sua est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 440)
quid pulvis caveae semper funebris, et illa amphitheatralis spectacula tristia pompae?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권117)
quid sibi vult virtus, quid gloria, si Corvinum corvus Apollineus pinna vel gutture iuvit?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2199)
Praemia saltatrix poscit funebria virgo Iohannis caput, abscisum quod lance reportet incestae ad gremium matris;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Passio Iohannis1)
ACTA LUDIS FUNEBRIBUS AEMILII PAULLI QUOS FECERE Q. FABIUS MAXIMUS, P. CORNELIUS AFRICANUS.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act introduction, scene production2)
RELATA EST L. AEMILII PAULI LUDIS FUNEBRIBUS.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act introduction, scene production12)
O nata mecum consule Manlio, seu tu querellas sive geris iocos seu rixam et insanos amores seu facilem, pia testa, somnum, quocumque lectum nomine Massicum servas, moveri digna bono die, descende Corvino iubente promere languidiora vina.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 211)
clamo et diludia posco, ludus enim genuit trepidum certamen et iram, ira truces inimicitias et funebre bellum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1929)
Canidia, brevibus illigata viperis crinis et incomptum caput, iubet sepulcris caprificos erutas, iubet cupressos funebris et uncta turpis ova ranae Sanguine plumamque nocturnae strigis herbasque, quas Iolcos atque Hiberia mittit venenorum ferax, et ossa ab ore rapta ieiunae canis flammis aduri Colchicis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 54)
scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini, cum Pedius causas exsudet Poplicola atque Corvinus, patriis intermiscere petita verba foris malis, Canusini more bilinguis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.16)
nam et funebres laudationes pendent frequenter ex aliquo publico officio atque ex senatus consulto magistratibus saepe mandantur, et laudare testem vel contra pertinet ad momentum iudiciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et editi in Competitores, in L. Pisonem, in Clodium et Curionem libri vituperationem continent et tamen in Senatu loco sunt habiti sententiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 190:2)
alterum est, in quo alia integro verbo significatio est, alia diviso, ut ingenua et et corvinum, ineptae sane cavillationis, ex qua tamen Graeci controversias ducunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 252:1)
tertius est huic diversus modus, cum res communis pluribus in uno aliquo habet nomen eximium, ut carmen funebre proprie et tabernaculum ducis augurale.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 47:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION