라틴어 문장 검색

Haeduis se obsides redditurum non esse neque his neque eorum sociis iniuria bellum inlaturum, si in eo manerent quod convenisset stipendiumque quotannis penderent; si id non fecissent, longe iis fraternum nomen populi Romani afuturum.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 36장5)
fateor, Stilicho, non parva poposci, sed certe mereor princeps, hoc principe natus qui sibi te generum fraterna prole revinxit, cui Mariam debes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:17)
sic opifex tauri tormentorumque repertor, qui funesta novo fabricaverat aera dolori, primus inexpertum Siculo cogente tyranno sensit opus docuitque suum mugire iuvencum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:95)
Hos inter strepitus funestior advolat alter nuntius:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:274)
fraterno coniungi coeperat orbis imperio (quis enim tanto terrore recentis exempli paribus sese committeret ausis?)
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:311)
debueras etiam fraternis obvius ire hostibus, ille tuis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:202)
Frigida ter decies nudatum frondibus Haemum tendit hiems vestire gelu totiensque solutis ver nivibus viridem monti reparavit amictum, ex quo iam patrios gens haec oblita Triones atque Histrum transvecta semel vestigia fixit Threicio funesta solo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:50)
quotiens ad limina princeps Theodosius privatus adhuc fraterna veniret, oscula libabat teque ad sua tecta ferebat laetior;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae50)
incedunt geminae proles fraterna puellae:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae62)
O bene signatum fraterno nomine tempus!
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:131)
crinitusque tuo sudabit fasce Suebus, ultima fraternas horrebunt Bactra secures.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:396)
sic tertius heres Saturni latebrosa vagis rimatur habenis devia, fraternum cupiens exire sub orbem.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:83)
"Desine funestis animum, Proserpina, curis et vano vexare metu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:154)
novi quo Thessala cantu eripiat lunare iubar, quid signa sagacis Aegypti valeant, qua gens Chaldaea vocatis imperet arte deis, nec me latuere fluentes arboribus suci funestarumque potestas herbarum, quidquid letali gramine pollens Caucasus et Scythicae vernant in crimina rupes, quas legit Medea ferox et callida Circe.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:67)
quis nos funesto turbine rerum aut tantis solvet lacrimis, quos barbarus illinc, hinc Rufinus agit, quibus arva fretumque negatur?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION