라틴어 문장 검색

Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Iudam et Israel.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장14)
Quae sive ut femina sive ut masculus concipiatur, nostri arbitrii fore Democritus affirmat, qui praecipit, ut, cum progenerari marem velimus, sinistrum testiculum admissarii lineo funiculo aliove quolibet obligemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 28장 1:4)
Deinde fissas taleas ferularum lineo funiculo religant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 3:4)
Sed attendatis ad funiculum, attendatis ad ignem, neque patientiam contemnatis Illius qui ad penitentiam vos expectat. 8.
(단테 알리기에리, Epistolae 76:5)
Si autem ego pars domini sum et funiculus hereditatis eius, nec accipio partem inter ceteras tribus, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis et altari serviens altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum his contentus ero et nudam crucem nudus sequar.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:10)
Nihil illo ditius, qui corpus domini canistro viminco, sanguinem portat vitro, qui avaritiam proiecit e templo, qui absque funiculo et increpatione vendentium columbas, id est dona Spiritus Sancti, mensas subvertit mammonae et nummulariorum aera dispersit, ut domus Dei domus vocaretur orationis et non latronum spelunca.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:9)
aut ex eo funiculo facto, earum vestigia quod ubi ea figebant appellarunt funalia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7277)
et alioqui nullus usquam in publico sipo, nulla hama, nullum denique instrumentum ad incendia compescenda.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 33 2:2)
Nimium tendendo rumpi funiculus solet.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N18)
Campanis omnibus statum sacrificium ad Hamas erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 473:1)
Hamae inde tria milia passuum absunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 482:2)
vigilia ferme prima tolli iussit signa, silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte pervenisset, castra Campana ut in pervigilio neglecta simul omnibus portis invadit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 488:1)
nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum, magna ex parte servorum, spoliantem victos praedasque agentem ad Hamas se inventurum, citatum agmen praeter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 492:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION