라틴어 문장 검색

Et erit funiculus maris reliquiis domus Iudae: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum et convertet sortem eorum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장7)
Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장5)
Et ego pavi pecus occisionis pro mercatoribus gregis. Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Gratiam et alteram vocavi Funiculum; et pavi gregem.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장7)
Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Iudam et Israel.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장14)
Ubi turris altitudo perducta est ad contabulationem, eam in parietes instruxerunt, ita ut capita tignorum extrema parietum structura tegerentur, ne quid emineret, ubi ignis hostium adhaeresceret.
(카이사르, 내란기, 2권 9:1)
Ubi tempus alterius contabulationis videbatur, tigna item ut primo tecta extremis lateribus instruebant exque ea contignatione rursus summam contabulationem storiasque elevabant.
(카이사르, 내란기, 2권 9:8)
Has inter se capreolis molli fastigio coniungunt, ubi tigna, quae musculi tegendi causa ponant, collocentur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:4)
Eo super tigna bipedalia iniciunt eaque laminis clavisque religant.
(카이사르, 내란기, 2권 10:5)
Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse possint, et quicquid est contignatum cratibus consternitur, crates luto integuntur.
(카이사르, 내란기, 2권 15:3)
Rationem pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장3)
Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema parte distinebantur;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장6)
haec clausa feruntur ilignis domibus fabri nec tigna polire sufficiunt;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:162)
Quae sive ut femina sive ut masculus concipiatur, nostri arbitrii fore Democritus affirmat, qui praecipit, ut, cum progenerari marem velimus, sinistrum testiculum admissarii lineo funiculo aliove quolibet obligemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 28장 1:4)
Deinde fissas taleas ferularum lineo funiculo religant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 3:4)
Sed attendatis ad funiculum, attendatis ad ignem, neque patientiam contemnatis Illius qui ad penitentiam vos expectat. 8.
(단테 알리기에리, Epistolae 76:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION