라틴어 문장 검색

Super vulnus vero etiam furfures ex aceto, vel ruta silvatica recte imponitur, vel cum melle sal tostus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 18:2)
et super vulnus furfures ex aceto cocti, imperandumque, ut is conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 22:3)
gargarizare ex lenticula, vel ex fici cremore;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 60:3)
continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adjectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 1:2)
deinde eluere os cremore lenticulae, et inter haec hiare, donec pituitae satis profluat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 1:5)
si major est, lenticulae cremore uti, iisdemque medicamentis, quibus cetera ulcera oris curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 3:3)
Quoties autem medicamentum injicitur, et ante et post os eluendum est vel cremore lenticulae, vel aqua, in qua aut ervum, aut oleae, aut verbenae decoctae sint, sic, ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 2:6)
Quod si pus et multum, et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet sic, ut ei mellis paulum adjiciatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 10:1)
Panicum pinsitum et evolutum furfure, sed milium quoque pultem quamvis in copia maxime cum lacte non fastidiendam praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 19:2)
Sed et vini potio danda est, ac deinde paulatim eiusmodi cibi subtrahendi immixtis hordeo furfuribus, dum consuescat faba et puro hordeo ali.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 1:2)
Qui cum firmi esse coeperint,pascendi sunt intra stabulum cytiso, vel medica,tum etiam furfuribus, aut, si permittat annona, farina hordei vel ervi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 19:3)
Potest etiam lolium decoctum obici, nec minus furfures modice a farina excreti:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 1:5)
quae commode servantur per hiemem, si paleis obruas, aestate, si furfuribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 1:2)
deinde eluunt, atque ita paleis aut furfuribus obruunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 1:4)
Canes legatos olim misere ad Iovem Melioris vitae tempus oratum suae, Ut sese eriperet hominum contumeliis, Furfuribus sibi consparsum quod panem darent Fimoque turpi maximam explerent famem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION