라틴어 문장 검색

Sed desiderat saturatam multo conchylio purpuram, intextam auro variisque et coloribus distinctam et artibus :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 76:1)
Ex omni rupe conchylium contrahitur quo uestis cruentetur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.23)
ebria nec solum spirat conchylia sandix;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium49)
nihil illis paginis impressum reperietur quod non vidisse sit sanctius, pauci tamen versiculi lectorem adventicium remorabuntur minime improbo temperamento, quia eos nec relegisse desiderio est nec perlegisse fastidio, iam si marmora inquiras, non illic quidem Paros Carystos Proconnesos, Phryges Numidae Spartiatae rupium variatarum posuere crustas, neque per scopulos Aethiopicos et abrupta purpurea genuino fucata conchylio sparsum mihi saxa furfurem mentiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 7:2)
Forte remittentem curas Phoeboque levatum pectora, cum patulis tererem vagus otia Saeptis iam moriente die, rapuit me cena benigni Vindicis, haec imos animi perlapsa recessus inconsumpta manet, neque enim ludibria ventris hausimus aut epulas diverso a sole petitas vinaque perpetuis aevo certantia fastis, a miseri, quos nosse iuvat quid Phasidis ales distet ab hiberna Rhodopes grue, quis magis anser exta ferat, cur Tuscus aper generosior Umbro, lubrica qua recubent conchylia mollius alga:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis1)
id autem excipitur e conchylio marino, e quo purpura efficitur, cuius non minores sunt quam ceterarum naturae considerantibus admirationes, quod habet non in omnibus locis, quibus nascitur, unius generis colorem, sed solis cursu naturaliter temperatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장2)
Ea conchylia, cum sunt lecta, ferramentis circa scinduntur, e quibus plagis purpurea sanies, uti lacrima profluens, excussa in mortariis terendo comparatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION