라틴어 문장 검색

"fustes huc ocius,"
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI219)
"sumere ferrum, fuste aperire caput, candelam adponere valvis non dubitat, nec contemnas aut despicias quod his opibus numquam cara est annona veneni."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX50)
densae caelum abscondere tenebrae nube una subitusque antemnas inpulit ignis, cum se quisque illo percussum crederet et mox attonitus nullum conferri posse putaret naufragium velis ardentibus, omnia fiunt talia, tam graviter, si quando poetica surgit tempestas, genus ecce aliud discriminis audi et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis eiusdem pars dira quidem, sed cognita multis et quam votiva testantur fana tabella plurima;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII4)
Ibi eum facta inruptione populus fustibus saxisque opertum in ipsa quoque morte laceravit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 6:3)
sed quasi naufragiis magnis multisque coortis disiactare solet magnum mare transtra cavernas antemnas prorem malos tonsasque natantis, per terrarum omnis oras fluitantia aplustra ut videantur et indicium mortalibus edant, infidi maris insidias virisque dolumque ut vitare velint, neve ullo tempore credant, subdola cum ridet placidi pellacia ponti, sic tibi si finita semel primordia quaedam constitues, aevom debebunt sparsa per omnem disiectare aestus diversi materiai, numquam in concilium ut possint compulsa coire nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:11)
Hinc otiosus sordidam quatit mensam Neroniana nummularius massa, Illinc balucis malleator Hispanae Tritum nitenti fuste verberat saxum;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII4)
alii fustes curvos navium, quibus extrinsecus tabulae adfiguntur, cavernas appellarunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 194)
sorte ductus sic Sallustius sorte ductos fusti necat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 20111)
velatarum quia antemnae involutae sunt velo, id est velatae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5491)
acuto fuste obusto:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6352)
clavum fustem gubernaculi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1774)
cornva antemnarum extremitates.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8321)
classique inmittit habenas navibus suis, aut suae navi, quae classis dicitur, vel quod fiat de fustibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 11)
calas enim dicebant maiores nostri fustes, quos portabant servi sequentes dominos ad proelium, unde etiam calones dicebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 12)
vallum autem dicebant calam, sicut Lucilius scinde calam, ut caleas, id est, o puer, frange fustes et fac focum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION