라틴어 문장 검색

Ipsae autem spicae melius fustibus tunduntur vannisque expurgantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 4:3)
Est autem sic disposita vinitoriae falcis figura, ut capulo pars proxima, quae rectam gerit aciem, culter ob similitudinem nominetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 1:1)
Nam cum in adversum pressa manu desecare quid debet, cultro utitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 2:1)
Duobus autem ferramentis ad hunc usum opus est, sesquipedali vel paulo ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter oblongus ex utraque parte acie lata, uno capite aduncum habens scalprum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 4:5)
Ac si cerae dependentes in longitudinem decurrunt, eo ferramento, quod est simile cultro, insecandi sunt favi, deinde subiectis duobus bracchiis excipiendi, atque ita promendi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 9:3)
Quae postquam L. Apronio (nam Camillo successerat) comperta, magis dedecore suorum quam gloria hostis anxius, raro ea tempestate et e vetere memoria facinore decumum quemque ignominiosae cohortis sorte ductos fusti necat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 21장1)
quadraginta milia fuere, quinta sui parte legionariis armis, ceteri cum venabulis et cultris quaeque alia venantibus tela sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장4)
neque extingui poterant, non si imbres caderent, non fluvialibus aquis aut quo alio humore, donec inopia remedii et ira cladis agrestes quidam eminus saxa iacere, dein resistentibus flammis propius suggressi ictu fustium aliisque verberibus ut feras absterrebant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장7)
circumsistunt lectum percussores et prior trierarchus fusti caput eius adflixit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장15)
nam et ex fuso exercitu cum decimus quisque fusti feritur, etiam strenui sortiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 44장10)
rarus ferri, frequens fustium usus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 3:4)
quin etiam quondam iuxta cubiculum eius lixa quidam ex Illyrico exercitu, ianitoribus deceptis, noctu deprehensus est cultro uenatorio cinctus, imposne mentis an simulata dementia incertum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 19장 2:2)
nam et inter pontifices sacrificanti simul pro secespita plumbeum cultrum subiciendum curauit et secretum petenti non nisi adhibito Druso filio dedit dextramque obambulantis ueluti incumbens, quoad perageretur sermo, continuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 3:4)
inquietatus fremitu gratuita in circo loca de media nocte occupantium, omnis fustibus abegit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 4:2)
reperti et equestris ordinis duo in publico cum dolone ac uenatorio cultro praestolantes, alter ut egressum theatro, alter ut sacrificantem apud Martis aedem adoreretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 13장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION