라틴어 문장 검색

tanta est inpunitas garriendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 108:8)
nam et saeculis multis ante gymnasia inventa sunt, quam in eis philosophi garrire coeperunt, et hoc ipso tempore, cum omnia gymnasia philosophi teneant, tamen eorum auditores discum audire quam philosophum malunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 21:2)
cupiebam etiam nunc plura garrire sed lucet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 22:1)
quod quidem ipsum scribe, quaeso, ad me ut, dum consisto in Tusculano, sciam quid garriat, sin rusticatur, quid scribat ad te;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:5)
quid, cum coram sumus et garrimus quicquid in buccam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:9)
stat contra ratio et secretam garrit in aurem, ne liceat facere id quod quis vitiabit agendo, publica lex hominum naturaque continet hoc fas, ut teneat vetitos inscitia debilis actus, diluis elleborum certo conpescere puncto nescius examen:
(페르시우스, 풍자, satire 546)
| Comprobamus nos factum | et quam in praecipiti res humanae essent, | vario sermone garrimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:1)
Noctua ut vidit sibi Nullum esse auxilium et verba contemni sua, Hac est aggressa garrulam fallacia:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.6)
Et quidam e turba garrulus:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus respondet garrulo.5)
- At non cessabunt latera respondit tua, Et obiurgari iussit servum garrulum.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et domina: Quam noceat saepe verum dicere.7)
Aptius hae capiant vadimonia garrula cerae, Quas aliquis duro cognitor ore legat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1213)
Quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat Tantalus - hoc illi garrula lingua dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 234)
'poenas garrulus iste dabit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 248)
Garrulus et placidae pacis amator eras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 614)
Huc levibus cornix pinnis delapsa per auras Venit et in viridi garrula sedit humo, Terque bovis niveae petulanti pectora rostro Fodit et albentis abstulit ore iubas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 510)

SEARCH

MENU NAVIGATION