라틴어 문장 검색

nam garrulus idem est, nec retinent patulae commissa fideliter aures, et semel emissum volat irrevocabile verbum, non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve intra marmoreum venerandi limen amici, ne dominus pueri pulchri caraeve puellae munere te parvo beet aut incommodus angat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1830)
garrulus atque piger scribendi ferre laborem, scribendi recte:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.6)
garrulus hunc quando consumet cumque:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.36)
difficilem et morosum offendet garrulus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:28)
nec tu, quamvis dura virago patiensque mali, poteris tantas flere ruinas, non quae verno mobile carmen ramo cantat tristis aedon Ityn in varios modulata sonos, non quae tectis Bistonis ales residens summis impia diri furta mariti garrula narrat, lugere tuam poterit digne conquesta domum, licet ipse velit clarus niveos inter olores Histrum cycnus Tanainque colens extrema loqui, licet alcyones Ceyca suum fluctu leviter plangente sonent, cum tranquillo male confisae credunt iterum pelago audaces fetusque suos nido pavidae titubante fovent;
(세네카, 아가멤논 12:5)
ego non ignoscam pigris, neglegentibus, garrulis ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 148:4)
Quid illum oblatrantem tibi, humilem quidem et contemptum, sed superioribus acidum ac molestum exterere viribus tuis temptas ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 241:4)
Alium multis gloria terris tradat et omnes fama per urbes garrula laudet caeloque parem tollat et astris;
(세네카, Hercules Furens 2:27)
sedibus pulsae suis volucres pererrant nemore succiso diem quaeruntque lassis garrulae pinnis domus.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:17)
garrula per ramos avis obstrepit;
(세네카, 오이디푸스 6:31)
garruli gramen secuere rivi, conbibit dulces humus alta sucos niveique lactis candidos fontes et mixta odoro Lesbia cum thymo.
(세네카, 오이디푸스 6:49)
differet haec numquam, nec poscet garrula, quod astrictus ploret saepe dedisse pater, nec dicet ' Timeo, propera iam surgere, quaeso:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2311)
hospitium tota nocte paravit Amor,' et quaecumque volens reperit non stulta puella garrula, cum blandis dicitur hora dolis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2313)
"et grauiora rependit iniquis pensa quasillis, garrula de facie si qua locuta mea est;"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 724)
"sed reppulit unus tum quoque totam aciem, Senones dum garrulus anser nuntiat et vigilat vestrum sine milite fatum, me quoque (da veniam quod bellum gessimus olim) post Trebiam Cannasque domas, Romanaque tecta Hannibal ante meus quam nostra Scipio vidit."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 40)

SEARCH

MENU NAVIGATION