라틴어 문장 검색

Quidam occupatis proximis rivis deverterant longius, ut, quidquid occulti humoris usquam manaret, exciperent, nec ulla adeo avia et sicca lacuna erat, ut vestigantium sitim falleret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 16:1)
Ventum erat ad iter perpetuis obsitum nivibus, quas frigoris vis gelu adstrinxerat, locorumque squalor et solitudines inviae fatigatum militem terrebant humanarum rerutque sine ullo humani cultus vestigio attoniti intuebantur et, antequam lux quoque et caelum ipsos deficerent, reverti iubebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 14:1)
Ceterum adeo altae nives premunt terram gelu et perpetuo paene rigore constrictae, ut ne avium quidem feraeve ullius vestigium extet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 12:1)
quippe in ipso gelu deficientia corpora sternebant, quae cum moveri desissent, vis frigoris ita adstringebat, ut rursus ad surgendum coniti non possent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 15:3)
Ergo ordinibus solutis per totum saltum errabundum agmen ferebatur, multique prius metu quam labore defetigati prostraverant humi corpora, quamquam imbrem vis frigoris concreto gelu adstrinxerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 7:1)
Aliorum turbati equi non in voragines modo lacunasque, sed etiam in amnem praecipitavere curricula, pauci telis hostium exacti penetravere ad Pomm acerrime pugnam cientem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 9:1)
horrida saevo quae premis arva gelu strictosque insedimus amnes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 543:1)
iam lacte ferino, iam veniet durata gelu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 168:1)
dixerat, extremus cum lumina corripit error, voxque repressa gelu percussaque vertice tellus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 291:1)
quantus ubi ipse gelu magnoque incanuit imbre Caucasus et summas abiit hibernus in arctos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 639:1)
"In die urebar aestu et gelu nocte."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:206)
Inde Cotisonis regis imperio, quotiens concretus gelu Danuvius iunxerat ripas, decurrere solebant et vicina populari.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DACICUM 1:2)
ignoratur enim quae sit natura animai, nata sit an contra nascentibus insinuetur et simul intereat nobiscum morte dirempta an tenebras Orci visat vastasque lacunas an pecudes alias divinitus insinuet se, Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno detulit ex Helicone perenni fronde coronam, per gentis Italas hominum quae clara clueret;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:6)
nam neque de caelo cecidisse animalia possunt, nec terrestria de salsis exisse lacunis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:4)
quae cum concreta videbant posterius claro in terra splendere colore, tollebant nitido capti levique lepore, et simili formata videbant esse figura atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION