라틴어 문장 검색

farris solum nomen est, quod 'r' geminet in genetivo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 40213)
item 's' geminat 'as assis'. et haec carent exemplis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 40215)
sed 'f' non geminat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4202)
si culpa repetitur, supplicia quoque geminentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1363)
tu quoque, mater multi sic distinguunt, quia et intentio loquentis ab initio sic fuit, ut a saevitia Amoris inciperet, in secundo loco accusaret et matrem, ita tamen, ut criminis eius invidiam crude- litati Amoris adscriberet, et ideo geminandum ('ille'):
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 504)
laomedonteae luimus p. t. excusat Augusti tempora et eum dicit suis viribus compensare tanta damna rei publicae, quae ex maiorum vitiis descendisse confirmat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5021)
corripuit enim hunc geminatus per cuneos plausus, et plebis et patrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5082)
'Compensabatur', inquit, tamen cum his omnibus animi laetitia, quam capiebam memoria rationum inventorumque nostrorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 125:8)
'Compensabatur', inquit, cum summis doloribus laetitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 126:11)
si ad corpus pertinentibus, rationes tuas te video compensare cum istis doloribus, non memoriam corpore perceptarum voluptatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:7)
qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne videmus eos nec valitudinis nec rei familiaris habere rationem omniaque perpeti ipsa cognitione et scientia captos et cum maximis curis et laboribus compensare eam, quam ex discendo capiant, voluptatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 66:10)
tertiam quae terreret animos fulminibus tempestatibus nimbis nivibus grandinibus vastitate pestilentia terrae motibus et saepe fremitibus lapideisque imbribus et guttis imbrium quasi cruentis, tum labibus aut repentinis terrarum hiatibus tum praeter naturam hominum pecudumque portentis, tum facibus visis caelestibus tum stellis is quas Graeci κομήτασ nostri cincinnatas vocant, quae nuper bello Octaviano magnarum fuerunt calamitatum praenuntiae, tum sole geminato, quod ut e patre audivi Tuditano et Aquilio consulibus evenerat, quo quidem anno P. Africanus sol alter extinctus est, quibus exterriti homines vim quandam esse caelestem et divinam suspicati sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 14:1)
Utendum etiam est excusatione adversus eos, quos invitus offendas, quacumque possis, quare id, quod feceris, necesse fuerit nec aliter facere potueris, ceterisque aperis et officiis erit id, quod violatum videbitur, compensandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 90:4)
Sed quoniam haec iam neque in integro nobis esse possunt et summi labores nostri magna compensati gloria mitigantur, pergamus ad ea solacia, quae non modo sedatis molestiis iucunda, sed etiam haerentibus salutaria nobis esse possint, sermonemque L. Crassi reliquum ac paene postremum memoriae prodamus, atque ei, si nequaquam parem illius ingenio, at pro nostro tamen studio meritam gratiam debitamque referamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 14:1)
deinde coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem aequalitatemque verborum, cum ex contrariis sumpta verbis verba paribus paria respondeant relataque ad idem verbum et geminata ac duplicata vel etiam saepius iterata ponantur constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur tum dissolutionibus quasi relaxetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION