라틴어 문장 검색

Conspicuas tam flore genas, diademate crinem membraque gemmato trabeae viridantia cinctu et fortes umeros et certatura Lyaeo inter Erythraeas surgentia colla smaragdos mirari sine fine nurus;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:237)
fucata genas et amicta dolosis inlecebris torvos auro circumlinit hydros.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:62)
Inde Caledonio velata Britannia monstro, ferro picta genas, cuius vestigia verrit caerulus Oceanique aestum mentitur amictus:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:115)
Epiphoram supprimit polenta conspersa mulsa aqua, et in supercilia genasque imposita;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 8:2)
Agnus autem, cum est editus, erigi debet, atque uberibus admoveri, tum etiam eius diductum os pressis humectare papillis, ut condiscat maternum trahere alimentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 17:1)
Nam si pituita circumvenit oculos, et iam cibos avis respuit, ferro rescinduntur genae, et coacta sub oculis sanies omnis exprimitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 22:2)
Est autem facilis conspectu, quoniam fere in ipso fine cerarum velut papilla uberis apparet eminentior et laxioris fistulae quam sunt reliqua foramina, quibus popularis notae pulli detinentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 4:3)
precabaturque principem ut genas et oculorum orbis dignaretur respergere oris excremento.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장3)
atque etiam quasi infantes firmiores, necdum tamen lacte depulsos, inguini ceu papillae admoueret, pronior sane ad id genus libidinis et natura et aetate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 44장 1:2)
και` συ` γέρων εἶ και` μωρόσ. equitem quidem Romanum obscaenitatis in feminas reum, sed falso et ab impotentibus inimicis conficto crimine, satis constat, cum scorta meritoria citari aduersus se et audiri pro testimonio uideret, graphium et libellos, quos tenebat in manu, ita cum magna stultitiae et saeuitiae exprobratione iecisse in faciem eius, ut genam non leuiter perstrinxerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 4:2)
datoque negotio trierarchis, qui liburnicam qua aduecta erat uelut fortuito concursu confringerent, protraxit conuiuium repetentique Baulos in locum corrupti nauigii machinosum illud optulit, hilare prosecutus atque in digressu papillas quoque exosculatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 2:4)
et circa lucem demum expergefactus uno se traiecit ictu infra laeuam papillam irrumpentibusque ad primum gemitum modo celans modo detegens plagam exanimatus est et celeriter, nam ita praeceperat, funeratus, tricensimo et octauo aetatis anno et nonagensimo et quinto imperii die.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 11장 2:2)
Altera papilla intacta servatur, qua muliebris sexus liberos alant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 33:1)
quam multa leo cunctatus in arta mole virum rictuque genas et lumina pressit,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 799:2)
et maculis suffecta genas pinumque sonantem virginibus Stygiis nigramque simillima pallam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 113:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION