라틴어 문장 검색

Quorum regalis Vitrodorus, Viduari filius regis, et Agilimundus subregulus, aliique optimates et iudices, variis populis praesidentes, viso exercitu in gremio regni solique genitalis, sub gressibus militum iacuere, et adepti veniam iussa fecerunt, sobolemque suam obsidatus pignore (ut obsecuturi condicionibus impositis) tradiderunt, eductisque mucronibus, quos pro numinibus colunt, iuravere se permansuros in fide.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 21:2)
Ubi vero per licentiam scandens in maius, ad funestas provinciarum clades erepsit et crebras, communitis aditibus Raeticis, tutelaque pervigili Galliarum securitate fundata, terrore nullo relicto post terga, venimus in Pannonias, si placuerit numini sempiterno, labentia firmaturi;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 27:1)
Verum caeleste numen ut Romanae rei totius aerumnas intra unius regionis concluderet ambitum, adegerat in immensum se extollentem, credentemque quod viso statim obsessi omnes metu exanimati, supplices venirent in preces.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 4:1)
Moxque divini arbitrio numinis, quod auxit ab incunabulis Romam, perpetuamque fore spopondit, dum Tertullus apud Ostia in aede sacrificat Castorum, tranquillitas mare mollivit, mutatoque in austrum placidum vento, velificatione plena portum naves ingressae, frumentis horrea referserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 4:1)
Et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura, supplicationibus expresse conceptis, consulta numinum scitabantur, chartulae sive membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa, interdum remanebant in fano.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 4:1)
Demetrius itidem Cythras cognomento philosophus, grandaevus quidem sed corpore durus et animo, sacrificasse aliquotiens confutatus, infitiari non potuit, asserens propitiandi causa numinis haec a prima adulescentia factitasse, non temptandi sublimiora scrutatis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 12:1)
Nocte tamen, quae declarationis Augustae praecesserat diem, iunctioribus proximis rettulerat imperator, per quietem aliquem visum, ut formari Genius publicus solet, haec obiurgando dixisse:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 10:1)
et substantiales potestates ritu diverso placatae, velut ex perpetuis fontium venis, vaticina mortalitati suppeditant verba, quibus numen praeesse dicitur Themidis, quam ex eo quod fixa fatali lege decreta, praescire facit in posterum, quae τεθειμένα sermo Graecus appellat, ita cognominatam, in cubili solioque , vigoris vivifici, theologi veteres collocarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 8:2)
Amat enim benignitas numinis, seu quod merentur homines, seu quod tangitur eorum affectione, his quoque artibus prodere quae impendent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 9:2)
Et ut haec interim celarentur, feriarum die, quem celebrantes mense Ianuario Christiani Epiphania dictitant, progressus in eorum ecclesiam, sollemniter numine orato discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 2장 5:1)
Speculatores vero et transfugae subinde venientes, repugnantia prodebant, ideo futurorum incerti, quod apud Persas nemo consiliorum est conscius, praeter optimates taciturnos et fidos, apud quos Silentii quoque colitur numen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 4:2)
Nec enim dubium, favore numinis summi praesente, cuius perenni suffragio damnantur ingrati, ferrum impie praeparatum ad eorum interitum esse vertendum, qui non lacessiti, sed aucti beneficiis pluribus, ad insontium pericula surrexerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 14:2)
Post haec confessus est iunctioribus proximis, quod tamquam desolatus, secretum videre desierit, quod interdum adfuisse sibi squalidius aestimabat, et putabatur genius esse quidam, tutelae salutis appositus, eum reliquisse mundo citius digressurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 14장 2:1)
Ferunt enim theologi in lucem editis hominibus cunctis, salva firmitate fatali, huius modi quaedam velut actus rectura numina sociari, admodum tamen paucissimis visa, quos multiplices auxere virtutes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 14장 3:1)
Et quamquam a rudimentis pueritiae primis, inclinatior erat erga numinum cultum, paulatimque adulescens, desiderio rei flagrabat, multa metuens tamen agitabat quaedam ad id pertinentia, quantum fieri poterat, occultissime.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION