라틴어 문장 검색

Videbis caedes ac venena et reorum mutuas sordes et urbium clades et totarum exitia gentium et principum sub civili hasta capita venalia et subiectas tectis faces nec intra moenia coercitos ignes sed ingentia spatia regio- num hostili flamma relucentia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 10:2)
Non enim Gai saevitiam, sed irae, propositum est describere, quae non tantum viritim furit sed gentes totas lancinat, sed urbes et flumina et tuta ab omni sensu doloris converberat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 119:2)
"ergo simul tot gentibus alma, tot altis urbibus ac populis, subterque ac desuper una suffieis, astriferumque domos Atlanta supernas ferre laborantem nullo vehis ipsa labore:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권133)
ad frangendas igitur vires gentis simul vastare agros et urbem Iamphorynnam, caput arcemque Maedicae, oppugnare coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 358:1)
Ideo urbs venerabilis, post superbas efferatarum gentium cervices oppressas, latasque leges, fundamenta libertatis et retinacula sempiterna, velut frugi parens et prudens et dives, Caesaribus tamquam liberis suis regenda patrimonii iura permisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 5:1)
'di, precor, hunc regem aut aeque delegerit alta fors mihi gente satum, magnusque et flebilis urbi
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 215:1)
socia arma rogantis hoc ad illud pertinet 'quae causa subegit'. 'rogantes' autem ad id pertinet quod a sibylla dictum fuerat quas gentes Italum aut quas non oraveris urbes?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1201)
Genera vero si velim iuris, institutorum, morum consuetudinumque describere, non modo in tot gentibus varia, sed in una urbe, vel in hac ipsa, milliens mutata demonstrem, ut hic iuris noster interpres alia nunc Manilius iura dicat esse de mulierum legatis et hereditatibus, alia solitus sit adulescens dicere nondum Voconia lege lata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 22:1)
haec sola derat gloria urbis togatae insignibus, feritate capta gentium domaret ut spurcum Iovem, non turbulentis viribus Cossi, Camilli aut Caesaris, sed martyris Laurentii non incruento proelio.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.3)
cum tu supplex in rebus egenis quas gentes Italum aut quas non oraveris urbes!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 4:13)
"O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem qui revehis nobis aeternaque Pergama servas, exspectate solo Laurenti arvisque Latinis, hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 3:1)
et est conditoribus urbium infame contraxisse aliquam perniciosam ceteris gentem, qualis est primus Iudaicae superstitionis auctor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 209:2)
vellet Iuno Punicam urbem posthabita Samo dilectam ab Aeneadarum gente deleri?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 7:3)
Aegium a principio Achaici concilii semper conventus gentis indicti sunt, seu dignitati urbis id seu loci opportunitati datum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 367:1)
Sed copiae Tankradi ampliores et validiores urbis moenia et ejus turres obtinentes, Carpenel et ejus gentem ex urbe expulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 52:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION