라틴어 문장 검색

Ea porro, sive malleolos 3 seu viviradices deposuimus, optimum est ab initio sic formare, ut frequenti pampinatione supervacua detrahamus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 1:1)
Omnis autem pampinationis ea 7 est tempestivitas, dum adeo teneri palmites sunt, ut levi tactu digiti decutiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 1:1)
Sed primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus fossionibus omnibus mensibus dum frondent ac pampinationibus adiuvanda sunt, ut robur accipiant, nec plus quam uni materiae serviant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 2:1)
Pampinationis eadem debet esse ratio huius anni atque prioris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 14장 3:1)
Pampinationes quoque saepe adhibendae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 3:4)
nam id plurimum refert non inscite facere, siquidem vel magis pampinatio quam putatio vitibus consulit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 2:2)
Tempus autem pampinationis antequam florem vitis ostendat, maxime est eligendum, sed et postea licet eandem repetere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 1:1)
De pampinatione talis vineae parum inter auctores convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 19:1)
aleam studiosissime lusit, de cuius arte librum quoque emisit, solitus etiam in gestatione ludere, ita essedo alueoque adaptatis ne lusus confunderetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 33장 2:4)
postque decisa quaecumque obuenissent negotia gestationi et inde quieti uacabat, accubante aliqua pallacarum, quas in locum defunctae Caenidis plurimas constituerat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 21장 1:4)
Sed gestatio, fabulae, libelli, Campus, porticus, umbra, Virgo, thermae, Haec essent loca semper, hi labores.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XX3)
quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus verna semper, quid platanon opacissimus, quid euripus viridis et gemmeus, quid subiectus et serviens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 1:2)
hortum et gestationem videt, qua hortus includitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 13:4)
Gestatio buxo aut rore marino, ubi deficit buxus, ambitur;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 14:1)
Adiacet gestationi interiore circumitu vinea tenera et umbrosa, nudisque etiam pedibus mollis et cedens.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION