라틴어 문장 검색

tum dandum frigidum holus, aut pomum ex iis, quis stomacho conveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장24)
Si siccus manet stomachus, protinus vel tisanae vel halicae vel orizae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장25)
In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quattuor cyathos sorbitionis etiamnum manente febre dant, deinde ea bene finita reficiunt stomachum cibo frigido et levi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장8)
nam fere talis horror ab iis oritur, quae biliosa in stomacho resederunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장12)
Ultimaque post haec auxilia sunt gestatio et fricatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장30)
si inbecillitas occupavit, pro exercitatione gestatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장30)
Confert etiam aliquid ad somnum silanus iuxta cadens, vel gestatio post cibum et noctu, maximeque suspensi lecti motus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장74)
Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장3)
Is esse debet ex infirmissima materia et stomacho aptus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장14)
Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum et post eum sponte vomere oportet, rursusque post vomitum cibum sumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장21)
Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superlinendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장23)
qui ubi inaruerunt, efficiunt, ut vinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, venisque vis redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장24)
Gestatio etiam in hoc morbo prodest, maximeque oportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxime inveniri poterit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장24)
si a stomacho retentum est, morbum auget;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장21)
concutiendumque multa gestatione corpus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장65)

SEARCH

MENU NAVIGATION