라틴어 문장 검색

ad athletarum spectaculum inuitauit et uirgines Vestales, quia Olympiae quoque Cereris sacerdotibus spectare conceditur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 4:2)
statimque in gymnasium progressus certantis athletas effusissimo studio spectauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 40장 4:2)
exiit opinio post scaenicas coronas proximo lustro descensurum eum ad Olympia[m] inter athletas;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 53장 1:2)
Populum in primis uniuersum tanta per omnis occasiones comitate tractauit, ut proposito gladiatorio munere, non ad suum, sed ad spectantium arbitrium editurum se professus sit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 2:1)
saucium ac repugnantem adorti Clodianus cornicularius et Maximus Partheni libertus et Satur decurio cubiculariorum et quidam e gladiatorio ludo uulneribus septem contrucidarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 2:1)
vel ex collisione virium, sicut fit per duellum pugilum, qui duelliones etiam vocantur, vel ex contentione plurium ad aliquod signum prevalere conantium, sicut fit per pugnam athletarum currentium ad bravium. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:38)
scilicet a disceptatione athletarum unam, et a disceptatione pugilum alteram;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:49)
Vt primum positis nugari Graecia belliscoepit et in uitium fortuna labier aequa,nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, marmoris aut eboris fabros aut aeris amauit,suspendit picta uoltum mentemque tabella,nunc tibicinibus, nunc est gauisa tragoedis;
(호라티우스의 두번째 편지, 138)
sed nemo athleta sine sudoribus coronatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:13)
Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem, conducit comites sellam cervical amicas nutricem et flavam cui det mandata puellam, haec tamen argenti superest quodcumque paterni levibus athletis et vasa novissima donat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI177)
quippe qui Iugurthinis, Cimbricis, Mithridaticis, Parthicis, piraticis bellis, Gallicis atque Germanicis, quibus caelum ipsum gloria ascendit, Gracchanas Drusianasque caedes, ad hoc servilia bella miscuerint et, ne quid turpitudini desit, gladiatoria.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 20:1)
Quippe velut elata montibus suis Roma spectaculo belli interesset, quod in gladiatorio munere fieri solet, uno eodemque momento, cum in acie Cimbri succumberent, populus in urbe plaudebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 21:4)
Unde gladiatorii adversum dominos suos exercitus, nisi ad conciliandum plebis favorem effusa largitio, dum spectaculis indulget, supplicia quondam hostium artem faceret?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 10:3)
Hoc deerat unum populi Romani malis, ut iam ipse intra se parricidale telum domi stringeret, et in urbe media ac foro quasi harena cives cum civibus suis gladiatorio more concurrerent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 1:1)
Lapidatus a populo Vatinius, cum gladiatorium munus ederet, optinuerat ut aediles edicerent, ne quis in arenam nisi pomum misisse vellet.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION